The Future of Bible Study Is Here.
Numbers 24:14–24
14 verumtamen pergens ad populum meum, dabo consilium, quid populus tuus populo huic faciat extremo tempore. 15 Sumpta igitur parabola, rursum ait:
Dixit Balaam filius Beor:
dixit homo, cujus obturatus est oculus:
16 dixit auditor sermonum Dei,
qui novit doctrinam Altissimi,
et visiones Omnipotentis videt,
qui cadens apertos habet oculos:
intuebor illum, sed non prope.
Orietur stella ex Jacob,
et consurget virga de Israël:
et percutiet duces Moab,
vastabitque omnes filios Seth.
18 Et erit Idumæa possessio ejus:
hæreditas Seir cedet inimicis suis:
Israël vero fortiter aget.
19 De Jacob erit qui dominetur,
et perdat reliquias civitatis.
20 Cumque vidisset Amalec, assumens parabolam, ait:
Principium gentium Amalec,
cujus extrema perdentur.
21 Vidit quoque Cinæum: et assumpta parabola, ait:
Robustum quidem est habitaculum tuum:
sed si in petra posueris nidum tuum,
22 et fueris electus de stirpe Cin,
quamdiu poteris permanere? Assur enim capiet te.
23 Assumptaque parabola iterum locutus est:
Heu! quis victurus est,
quando ista faciet Deus?
24 Venient in trieribus de Italia:
superabunt Assyrios, vastabuntque Hebræos, et ad extremum etiam ipsi peribunt.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|