The Future of Bible Study Is Here.
Matthew 6:9–13:9
Pater noster, qui es in cælis,
sanctificetur nomen tuum.
fiat voluntas tua, sicut in cælo et in terra.
11 Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie,
12 et dimitte nobis debita nostra,
sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
13 Et ne nos inducas in tentationem,
sed libera nos a malo. Amen.
14 Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum: dimittet et vobis Pater vester cælestis delicta vestra. 15 Si autem non dimiseritis hominibus: nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra.
16 Cum autem jejunatis, nolite fieri sicut hypocritæ, tristes. Exterminant enim facies suas, ut appareant hominibus jejunantes. Amen dico vobis, quia receperunt mercedem suam. 17 Tu autem, cum jejunas, unge caput tuum, et faciem tuam lava, 18 ne videaris hominibus jejunans, sed Patri tuo, qui est in abscondito: et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.
19 Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra: ubi ærugo, et tinea demolitur: et ubi fures effodiunt, et furantur. 20 Thesaurizate autem vobis thesauros in cælo, ubi neque ærugo, neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt, nec furantur. 21 Ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum. 22 Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit. 23 Si autem oculus tuus fuerit nequam, totum corpus tuum tenebrosum erit. Si ergo lumen, quod in te est, tenebræ sunt: ipsæ tenebræ quantæ erunt? 24 Nemo potest duobus dominis servire: aut enim unum odio habebit, et alterum diliget: aut unum sustinebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonæ. 25 Ideo dico vobis, ne solliciti sitis animæ vestræ quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini. Nonne anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestimentum? 26 Respicite volatilia cæli, quoniam non serunt, neque metunt, neque congregant in horrea: et Pater vester cælestis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis? 27 Quis autem vestrum cogitans potest adjicere ad staturam suam cubitum unum? 28 Et de vestimento quid solliciti estis? Considerate lilia agri quomodo crescunt: non laborant, neque nent. 29 Dico autem vobis, quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis. 30 Si autem fœnum agri, quod hodie est, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos modicæ fidei? 31 Nolite ergo solliciti esse, dicentes: Quid manducabimus, aut quid bibemus, aut quo operiemur? 32 hæc enim omnia gentes inquirunt. Scit enim Pater vester, quia his omnibus indigetis. 33 Quærite ergo primum regnum Dei, et justitiam ejus: et hæc omnia adjicientur vobis. 34 Nolite ergo solliciti esse in crastinum. Crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipsi: sufficit diei malitia sua.
7 1 Nolite judicare, ut non judicemini. 2 In quo enim judicio judicaveritis, judicabimini: et in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis. 3 Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non vides? 4 aut quomodo dicis fratri tuo: Sine ejiciam festucam de oculo tuo, et ecce trabs est in oculo tuo? 5 Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis ejicere festucam de oculo fratris tui. 6 Nolite dare sanctum canibus: neque mittatis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis, et conversi dirumpant vos.
7 Petite, et dabitur vobis: quærite, et invenietis: pulsate, et aperietur vobis. 8 Omnis enim qui petit, accipit: et qui quærit, invenit: et pulsanti aperietur. 9 Aut quis est ex vobis homo, quem si petierit filius suus panem, numquid lapidem porriget ei? 10 aut si piscem petierit, numquid serpentem porriget ei? 11 Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris: quanto magis Pater vester, qui in cælis est, dabit bona petentibus se?
12 Omnia ergo quæcumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis. Hæc est enim lex, et prophetæ. 13 Intrate per angustam portam: quia lata porta, et spatiosa via est, quæ ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant per eam. 14 Quam angusta porta, et arcta via est, quæ ducit ad vitam: et pauci sunt qui inveniunt eam!
15 Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces: 16 a fructibus eorum cognoscetis eos. Numquid colligunt de spinis uvas, aut de tribulis ficus? 17 Sic omnis arbor bona fructus bonos facit: mala autem arbor malos fructus facit. 18 Non potest arbor bona malos fructus facere: neque arbor mala bonos fructus facere. 19 Omnis arbor, quæ non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur. 20 Igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos.
21 Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum cælorum: sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in cælis est, ipse intrabit in regnum cælorum. 22 Multi dicent mihi in illa die: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo dæmonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus? 23 Et tunc confitebor illis: Quia numquam novi vos: discedite a me, qui operamini iniquitatem. 24 Omnis ergo qui audit verba mea hæc, et facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui ædificavit domum suam supra petram, 25 et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et non cecidit: fundata enim erat super petram. 26 Et omnis qui audit verba mea hæc, et non facit ea, similis erit viro stulto, qui ædificavit domum suam super arenam: 27 et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et cecidit, et fuit ruina illius magna. 28 Et factum est: cum consummasset Jesus verba hæc, admirabantur turbæ super doctrina ejus. 29 Erat enim docens eos sicut potestatem habens, et non sicut scribæ eorum, et pharisæi.
8 1 Cum autem descendisset de monte, secutæ sunt eum turbæ multæ: 2 et ecce leprosus veniens, adorabat eum, dicens: Domine, si vis, potes me mundare. 3 Et extendens Jesus manum, tetigit eum, dicens: Volo. Mundare. Et confestim mundata est lepra ejus. 4 Et ait illi Jesus: Vide, nemini dixeris: sed vade, ostende te sacerdoti, et offer munus, quod præcepit Moyses, in testimonium illis.
5 Cum autem introisset Capharnaum, accessit ad eum centurio, rogans eum, 6 et dicens: Domine, puer meus jacet in domo paralyticus, et male torquetur. 7 Et ait illi Jesus: Ego veniam, et curabo eum. 8 Et respondens centurio, ait: Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum: sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus. 9 Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico huic: Vade, et vadit: et alii: Veni, et venit: et servo meo: Fac hoc, et facit. 10 Audiens autem Jesus miratus est, et sequentibus se dixit: Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israël. 11 Dico autem vobis, quod multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob in regno cælorum: 12 filii autem regni ejicientur in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium. 13 Et dixit Jesus centurioni: Vade, et sicut credidisti, fiat tibi. Et sanatus est puer in illa hora.
14 Et cum venisset Jesus in domum Petri, vidit socrum ejus jacentem, et febricitantem: 15 et tetigit manum ejus, et dimisit eam febris, et surrexit, et ministrabat eis.
16 Vespere autem facto, obtulerunt ei multos dæmonia habentes: et ejiciebat spiritus verbo, et omnes male habentes curavit: 17 ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem:
Ipse infirmitates nostras accepit:
et ægrotationes nostras portavit.
18 Videns autem Jesus turbas multas circum se, jussit ire trans fretum.
19 Et accedens unus scriba, ait illi: Magister, sequar te, quocumque ieris. 20 Et dicit ei Jesus: Vulpes foveas habent, et volucres cæli nidos; Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet. 21 Alius autem de discipulis ejus ait illi: Domine, permitte me primum ire, et sepelire patrem meum. 22 Jesus autem ait illi: Sequere me, et dimitte mortuos sepelire mortuos suos.
23 Et ascendente eo in naviculam, secuti sunt eum discipuli ejus: 24 et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus, ipse vero dormiebat. 25 Et accesserunt ad eum discipuli ejus, et suscitaverunt eum, dicentes: Domine, salva nos, perimus. 26 Et dicit eis Jesus: Quid timidi estis, modicæ fidei? Tunc surgens imperavit ventis, et mari, et facta est tranquillitas magna. 27 Porro homines mirati sunt, dicentes: Qualis est hic, quia venti et mare obediunt ei?
28 Et cum venisset trans fretum in regionem Gerasenorum, occurrerunt ei duo habentes dæmonia, de monumentis exeuntes, sævi nimis, ita ut nemo posset transire per viam illam. 29 Et ecce clamaverunt, dicentes: Quid nobis et tibi, Jesu fili Dei? Venisti huc ante tempus torquere nos? 30 Erat autem non longe ab illis grex multorum porcorum pascens. 31 Dæmones autem rogabant eum, dicentes: Si ejicis nos hinc, mitte nos in gregem porcorum. 32 Et ait illis: Ite. At illi exeuntes abierunt in porcos, et ecce impetu abiit totus grex per præceps in mare: et mortui sunt in aquis. 33 Pastores autem fugerunt: et venientes in civitatem, nuntiaverunt omnia, et de eis qui dæmonia habuerant. 34 Et ecce tota civitas exiit obviam Jesu: et viso eo, rogabant ut transiret a finibus eorum.
9 1 Et ascendens in naviculam, transfretavit, et venit in civitatem suam. 2 Et ecce offerebant ei paralyticum jacentem in lecto. Et videns Jesus fidem illorum, dixit paralytico: Confide fili, remittuntur tibi peccata tua. 3 Et ecce quidam de scribis dixerunt intra se: Hic blasphemat. 4 Et cum vidisset Jesus cogitationes eorum, dixit: Ut quid cogitatis mala in cordibus vestris? 5 Quid est facilius dicere: Dimittuntur tibi peccata tua: an dicere: Surge, et ambula? 6 Ut autem sciatis, quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, tunc ait paralytico: Surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam. 7 Et surrexit, et abiit in domum suam. 8 Videntes autem turbæ timuerunt, et glorificaverunt Deum, qui dedit potestatem talem hominibus.
9 Et, cum transiret inde Jesus, vidit hominem sedentem in telonio, …
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|