The Future of Bible Study Is Here.
Matthew 5:21–42
21 Audistis quia dictum est antiquis: Non occides: qui autem occiderit, reus erit judicio. 22 Ego autem dico vobis: quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit judicio. Qui autem dixerit fratri suo, raca: reus erit concilio. Qui autem dixerit, fatue: reus erit gehennæ ignis. 23 Si ergo offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te: 24 relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo: et tunc veniens offeres munus tuum. 25 Esto consentiens adversario tuo cito dum es in via cum eo: ne forte tradat te adversarius judici, et judex tradat te ministro: et in carcerem mittaris. 26 Amen dico tibi, non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem.
27 Audistis quia dictum est antiquis: Non mœchaberis. 28 Ego autem dico vobis: quia omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam mœchatus est eam in corde suo. 29 Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum, et projice abs te: expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum mittatur in gehennam. 30 Et si dextra manus tua scandalizat te, abscide eam, et projice abs te: expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum eat in gehennam. 31 Dictum est autem: Quicumque dimiserit uxorem suam, det ei libellum repudii. 32 Ego autem dico vobis: quia omnis qui dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis causa, facit eam mœchari: et qui dimissam duxerit, adulterat.
33 Iterum audistis quia dictum est antiquis: Non perjurabis: reddes autem Domino juramenta tua. 34 Ego autem dico vobis, non jurare omnino, neque per cælum, quia thronus Dei est: 35 neque per terram, quia scabellum est pedum ejus: neque per Jerosolymam, quia civitas est magni regis: 36 neque per caput tuum juraveris, quia non potes unum capillum album facere, aut nigrum. 37 Sit autem sermo vester, est, est: non, non: quod autem his abundantius est, a malo est.
38 Audistis quia dictum est: Oculum pro oculo, et dentem pro dente. 39 Ego autem dico vobis, non resistere malo: sed si quis te percusserit in dexteram maxillam tuam, præbe illi et alteram: 40 et ei, qui vult tecum judicio contendere, et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium: 41 et quicumque te angariaverit mille passus, vade cum illo et alia duo. 42 Qui petit a te, da ei: et volenti mutuari a te, ne avertaris.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|