The Future of Bible Study Is Here.
Matthew 3:2–9
2 et dicens: Pœnitentiam agite: appropinquavit enim regnum cælorum. 3 Hic est enim, qui dictus est per Isaiam prophetam dicentem:
Vox clamantis in deserto:
Parate viam Domini;
rectas facite semitas ejus.
4 Ipse autem Joannes habebat vestimentum de pilis camelorum, et zonam pelliceam circa lumbos suos: esca autem ejus erat locustæ, et mel silvestre. 5 Tunc exibat ad eum Jerosolyma, et omnis Judæa, et omnis regio circa Jordanem; 6 et baptizabantur ab eo in Jordane, confitentes peccata sua. 7 Videns autem multos pharisæorum, et sadducæorum, venientes ad baptismum suum, dixit eis: Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere a ventura ira? 8 Facite ergo fructum dignum pœnitentiæ. 9 Et ne velitis dicere intra vos: Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis quoniam potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|