The Future of Bible Study Is Here.
Matthew 27:15–30
15 Per diem autem solemnem consueverat præses populo dimittere unum vinctum, quem voluissent: 16 habebat autem tunc vinctum insignem, qui dicebatur Barabbas. 17 Congregatis ergo illis, dixit Pilatus: Quem vultis dimittam vobis: Barabbam, an Jesum, qui dicitur Christus? 18 Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum. 19 Sedente autem illo pro tribunali, misit ad eum uxor ejus, dicens: Nihil tibi, et justo illi: multa enim passa sum hodie per visum propter eum. 20 Principes autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis ut peterent Barabbam, Jesum vero perderent. 21 Respondens autem præses, ait illis: Quem vultis vobis de duobus dimitti? At illi dixerunt: Barabbam. 22 Dicit illis Pilatus: Quid igitur faciam de Jesu, qui dicitur Christus? 23 Dicunt omnes: Crucifigatur. Ait illis præses: Quid enim mali fecit? At illi magis clamabant dicentes: Crucifigatur. 24 Videns autem Pilatus quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret: accepta aqua, lavit manus coram populo, dicens: Innocens ego sum a sanguine justi hujus: vos videritis. 25 Et respondens universus populus, dixit: Sanguis ejus super nos, et super filios nostros. 26 Tunc dimisit illis Barabbam: Jesum autem flagellatum tradidit eis ut crucifigeretur.
27 Tunc milites præsidis suscipientes Jesum in prætorium, congregaverunt ad eum universam cohortem: 28 et exuentes eum, chlamydem coccineam circumdederunt ei, 29 et plectentes coronam de spinis, posuerunt super caput ejus, et arundinem in dextera ejus. Et genu flexo ante eum, illudebant ei, dicentes: Ave rex Judæorum. 30 Et exspuentes in eum, acceperunt arundinem, et percutiebant caput ejus.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|