The Future of Bible Study Is Here.
Matthew 26:36–43
36 Tunc venit Jesus cum illis in villam, quæ dicitur Gethsemani, et dixit discipulis suis: Sedete hic donec vadam illuc, et orem. 37 Et assumpto Petro, et duobus filiis Zebedæi, cœpit contristari et mœstus esse. 38 Tunc ait illis: Tristis est anima mea usque ad mortem: sustinete hic, et vigilate mecum. 39 Et progressus pusillum, procidit in faciem suam, orans, et dicens: Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste: verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu. 40 Et venit ad discipulos suos, et invenit eos dormientes, et dicit Petro: Sic non potuistis una hora vigilare mecum? 41 Vigilate, et orate ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma. 42 Iterum secundo abiit, et oravit, dicens: Pater mi, si non potest hic calix transire nisi bibam illum, fiat voluntas tua. 43 Et venit iterum, et invenit eos dormientes: erant enim oculi eorum gravati.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|