The Future of Bible Study Is Here.
Matthew 26:2–8
2 Scitis quia post biduum Pascha fiet, et Filius hominis tradetur ut crucifigatur. 3 Tunc congregati sunt principes sacerdotum, et seniores populi, in atrium principis sacerdotum, qui dicebatur Caiphas: 4 et consilium fecerunt ut Jesum dolo tenerent, et occiderent. 5 Dicebant autem: Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo.
6 Cum autem Jesus esset in Bethania in domo Simonis leprosi, 7 accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi, et effudit super caput ipsius recumbentis. 8 Videntes autem discipuli, indignati sunt, dicentes: Ut quid perditio hæc?
A service of Logos Bible Software
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|