The Future of Bible Study Is Here.
Matthew 25:30–40
30 Et inutilem servum ejicite in tenebras exteriores: illic erit fletus, et stridor dentium.
31 Cum autem venerit Filius hominis in majestate sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super sedem majestatis suæ: 32 et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab hædis: 33 et statuet oves quidem a dextris suis, hædos autem a sinistris. 34 Tunc dicet rex his qui a dextris ejus erunt: Venite benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi: 35 esurivi enim, et dedistis mihi manducare: sitivi, et dedistis mihi bibere: hospes eram, et collegistis me: 36 nudus, et cooperuistis me: infirmus, et visitastis me: in carcere eram, et venistis ad me. 37 Tunc respondebunt ei justi, dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem, et pavimus te: sitientem, et dedimus tibi potum? 38 quando autem te vidimus hospitem, et collegimus te: aut nudum, et cooperuimus te? 39 aut quando te vidimus infirmum, aut in carcere, et venimus ad te? 40 Et respondens rex, dicet illis: Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|