The Future of Bible Study Is Here.
Matthew 24:1–29
1 Et egressus Jesus de templo, ibat. Et accesserunt discipuli ejus, ut ostenderent ei ædificationes templi. 2 Ipse autem respondens dixit illis: Videtis hæc omnia? amen dico vobis, non relinquetur hic lapis super lapidem, qui non destruatur.
3 Sedente autem eo super montem Oliveti, accesserunt ad eum discipuli secreto, dicentes: Dic nobis, quando hæc erunt? et quod signum adventus tui, et consummationis sæculi? 4 Et respondens Jesus, dixit eis: Videte ne quis vos seducat: 5 multi enim venient in nomine meo, dicentes: Ego sum Christus: et multos seducent. 6 Audituri enim estis prælia, et opiniones præliorum. Videte ne turbemini: oportet enim hæc fieri, sed nondum est finis: 7 consurget enim gens in gentem, et regnum in regnum, et erunt pestilentiæ, et fames, et terræmotus per loca: 8 hæc autem omnia initia sunt dolorum.
9 Tunc tradent vos in tribulationem, et occident vos: et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum. 10 Et tunc scandalizabuntur multi, et invicem tradent, et odio habebunt invicem. 11 Et multi pseudoprophetæ surgent, et seducent multos. 12 Et quoniam abundavit iniquitas, refrigescet caritas multorum: 13 qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. 14 Et prædicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe, in testimonium omnibus gentibus: et tunc veniet consummatio.
15 Cum ergo videritis abominationem desolationis, quæ dicta est a Daniele propheta, stantem in loco sancto, qui legit, intelligat: 16 tunc qui in Judæa sunt, fugiant ad montes: 17 et qui in tecto, non descendat tollere aliquid de domo sua: 18 et qui in agro, non revertatur tollere tunicam suam. 19 Væ autem prægnantibus et nutrientibus in illis diebus!
20 Orate autem ut non fiat fuga vestra in hieme, vel sabbato: 21 erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet. 22 Et nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro: sed propter electos breviabuntur dies illi. 23 Tunc si quis vobis dixerit: Ecce hic est Christus, aut illic: nolite credere. 24 Surgent enim pseudochristi, et pseudoprophetæ: et dabunt signa magna, et prodigia, ita ut in errorem inducantur (si fieri potest) etiam electi. 25 Ecce prædixi vobis. 26 Si ergo dixerint vobis: Ecce in deserto est, nolite exire; Ecce in penetralibus, nolite credere. 27 Sicut enim fulgur exit ab oriente, et paret usque in occidentem: ita erit et adventus Filii hominis. 28 Ubicumque fuerit corpus, illic congregabuntur et aquilæ.
29 Statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellæ cadent de cælo, et virtutes cælorum commovebuntur:
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|