The Future of Bible Study Is Here.
Matthew 22:3–14
3 Et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias, et nolebant venire. 4 Iterum misit alios servos, dicens: Dicite invitatis: Ecce prandium meum paravi, tauri mei et altilia occisa sunt, et omnia parata: venite ad nuptias. 5 Illi autem neglexerunt: et abierunt, alius in villam suam, alius vero ad negotiationem suam: 6 reliqui vero tenuerunt servos ejus, et contumeliis affectos occiderunt. 7 Rex autem cum audisset, iratus est: et missis exercitibus suis, perdidit homicidas illos, et civitatem illorum succendit. 8 Tunc ait servis suis: Nuptiæ quidem paratæ sunt, sed qui invitati erant, non fuerunt digni: 9 ite ergo ad exitus viarum, et quoscumque inveneritis, vocate ad nuptias. 10 Et egressi servi ejus in vias, congregaverunt omnes quos invenerunt, malos et bonos: et impletæ sunt nuptiæ discumbentium. 11 Intravit autem rex ut viderent discumbentes, et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali. 12 Et ait illi: Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem? At ille obmutuit. 13 Tunc dixit rex ministris: Ligatis manibus et pedibus ejus, mittite eum in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium. 14 Multi enim sunt vocati, pauci vero electi.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|