The Future of Bible Study Is Here.
Matthew 19:14–20
14 Jesus vero ait eis: Sinite parvulos, et nolite eos prohibere ad me venire: talium est enim regnum cælorum. 15 Et cum imposuisset eis manus, abiit inde.
16 Et ecce unus accedens, ait illi: Magister bone, quid boni faciam ut habeam vitam æternam? 17 Qui dixit ei: Quid me interrogas de bono? Unus est bonus, Deus. Si autem vis ad vitam ingredi, serva mandata. 18 Dicit illi: Quæ? Jesus autem dixit: Non homicidium facies; non adulterabis; non facies furtum; non falsum testimonium dices; 19 honora patrem tuum, et matrem tuam, et diliges proximum tuum sicut teipsum. 20 Dicit illi adolescens: Omnia hæc custodivi a juventute mea: quid adhuc mihi deest?
A service of Logos Bible Software
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|