The Future of Bible Study Is Here.
Matthew 15:1–20
1 Tunc accesserunt ad eum ab Jerosolymis scribæ et pharisæi, dicentes: 2 Quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum? non enim lavant manus suas cum panem manducant. 3 Ipse autem respondens ait illis: Quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram? Nam Deus dixit: 4 Honora patrem, et matrem: et, Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur. 5 Vos autem dicitis: Quicumque dixerit patri, vel matri: Munus, quodcumque est ex me, tibi proderit: 6 et non honorificabit patrem suum, aut matrem suam: et irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram. 7 Hypocritæ, bene prophetavit de vobis Isaias, dicens:
8 Populus hic labiis me honorat:
cor autem eorum longe est a me.
docentes doctrinas et mandata hominum.
10 Et convocatis ad se turbis, dixit eis: Audite, et intelligite. 11 Non quod intrat in os, coinquinat hominem: sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem. 12 Tunc accedentes discipuli ejus, dixerunt ei: Scis quia pharisæi audito verbo hoc, scandalizati sunt? 13 At ille respondens ait: Omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus cælestis, eradicabitur. 14 Sinite illos: cæci sunt, et duces cæcorum; cæcus autem si cæco ducatum præstet, ambo in foveam cadunt. 15 Respondens autem Petrus dixit ei: Edissere nobis parabolam istam. 16 At ille dixit: Adhuc et vos sine intellectu estis? 17 Non intelligitis quia omne quod in os intrat, in ventrem vadit, et in secessum emittitur? 18 Quæ autem procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem: 19 de corde enim exeunt cogitationes malæ, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiæ: 20 hæc sunt, quæ coinquinant hominem. Non lotis autem manibus manducare, non coinquinat hominem.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|
Sign up for the Verse of the Day
Get beautiful Bible art delivered to your inbox. We’ll send you a new verse every day to download or share.