The Future of Bible Study Is Here.
Matthew 13:11–15
11 Qui respondens, ait illis: Quia vobis datum est nosse mysteria regni cælorum: illis autem non est datum. 12 Qui enim habet, dabitur ei, et abundabit: qui autem non habet, et quod habet auferetur ab eo. 13 Ideo in parabolis loquor eis: quia videntes non vident, et audientes non audiunt, neque intelligunt. 14 Et adimpletur in eis prophetia Isaiæ, dicentis:
Auditu audietis, et non intelligetis:
et videntes videbitis, et non videbitis.
15 Incrassatum est enim cor populi hujus,
et auribus graviter audierunt,
et oculos suos clauserunt:
nequando videant oculis, et auribus audiant,
et corde intelligant, et convertantur,
et sanem eos.
A service of Logos Bible Software
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|