The Future of Bible Study Is Here.
Matthew 11:13–20
13 Omnes enim prophetæ et lex usque ad Joannem prophetaverunt: 14 et si vultis recipere, ipse est Elias, qui venturus est. 15 Qui habet aures audiendi, audiat.
16 Cui autem similem æstimabo generationem istam? Similis est pueris sedentibus in foro: qui clamantes coæqualibus 17 dicunt: Cecinimus vobis, et non saltastis: lamentavimus, et non planxistis. 18 Venit enim Joannes neque manducans, neque bibens, et dicunt: Dæmonium habet. 19 Venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicunt: Ecce homo vorax, et potator vini, publicanorum et peccatorum amicus. Et justificata est sapientia a filiis suis.
20 Tunc cœpit exprobrare civitatibus, in quibus factæ sunt plurimæ virtutes ejus, quia non egissent pœnitentiam:
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|