The Future of Bible Study Is Here.
Matthew 10:5–15
5 Hos duodecim misit Jesus, præcipiens eis, dicens: In viam gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis: 6 sed potius ite ad oves quæ perierunt domus Israël. 7 Euntes autem prædicate, dicentes: Quia appropinquavit regnum cælorum. 8 Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, dæmones ejicite: gratis accepistis, gratis date. 9 Nolite possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam in zonis vestris: 10 non peram in via, neque duas tunicas, neque calceamenta, neque virgam: dignus enim est operarius cibo suo. 11 In quamcumque autem civitatem aut castellum intraveritis, interrogate, quis in ea dignus sit: et ibi manete donec exeatis. 12 Intrantes autem in domum, salutate eam, dicentes: Pax huic domui. 13 Et siquidem fuerit domus illa digna, veniet pax vestra super eam: si autem non fuerit digna, pax vestra revertetur ad vos. 14 Et quicumque non receperit vos, neque audierit sermones vestros: exeuntes foras de domo, vel civitate, excutite pulverem de pedibus vestris. 15 Amen dico vobis: Tolerabilius erit terræ Sodomorum et Gomorrhæorum in die judicii, quam illi civitati.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|