The Future of Bible Study Is Here.
Mark 7:6–12
6 At ille respondens, dixit eis: Bene prophetavit Isaias de vobis hypocritis, sicut scriptum est:
Populus hic labiis me honorat,
cor autem eorum longe est a me:
docentes doctrinas, et præcepta hominum.
8 Relinquentes enim mandatum Dei, tenetis traditionem hominum, baptismata urceorum et calicum: et alia similia his facitis multa. 9 Et dicebat illis: Bene irritum facitis præceptum Dei, ut traditionem vestram servetis. 10 Moyses enim dixit: Honora patrem tuum, et matrem tuam. Et: Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur. 11 Vos autem dicitis: Si dixerit homo patri, aut matri, Corban (quod est donum) quodcumque ex me, tibi profuerit: 12 et ultra non dimittitis eum quidquam facere patri suo, aut matri,
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|