The Future of Bible Study Is Here.
Mark 5:23–30
23 et deprecabatur eum multum, dicens: Quoniam filia mea in extremis est, veni, impone manum super eam, ut salva sit, et vivat. 24 Et abiit cum illo, et sequebatur eum turba multa, et comprimebant eum. 25 Et mulier, quæ erat in profluvio sanguinis annis duodecim, 26 et fuerat multa perpessa a compluribus medicis: et erogaverat omnia sua, nec quidquam profecerat, sed magis deterius habebat: 27 cum audisset de Jesu, venit in turba retro, et tetigit vestimentum ejus: 28 dicebat enim: Quia si vel vestimentum ejus tetigero, salva ero. 29 Et confestim siccatus est fons sanguinis ejus: et sensit corpore quia sanata esset a plaga. 30 Et statim Jesus in semetipso cognoscens virtutem quæ exierat de illo, conversus ad turbam, aiebat: Quis tetigit vestimenta mea?
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|