The Future of Bible Study Is Here.
Mark 3:25–32
25 Et si domus super semetipsam dispertiatur, non potest domus illa stare. 26 Et si Satanas consurrexerit in semetipsum, dispertitus est, et non poterit stare, sed finem habet. 27 Nemo potest vasa fortis ingressus in domum diripere, nisi prius fortem alliget, et tunc domum ejus diripiet. 28 Amen dico vobis, quoniam omnia dimittentur filiis hominum peccata, et blasphemiæ quibus blasphemaverint: 29 qui autem blasphemaverit in Spiritum Sanctum, non habebit remissionem in æternum, sed reus erit æterni delicti. 30 Quoniam dicebant: Spiritum immundum habet.
31 Et veniunt mater ejus et fratres: et foris stantes miserunt ad eum vocantes eum, 32 et sedebat circa eum turba: et dicunt ei: Ecce mater tua et fratres tui foris quærunt te.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|