The Future of Bible Study Is Here.
Mark 2:1–11
1 Et iterum intravit Capharnaum post dies, 2 et auditum est quod in domo esset, et convenerunt multi, ita ut non caperet neque ad januam, et loquebatur eis verbum. 3 Et venerunt ad eum ferentes paralyticum, qui a quatuor portabatur. 4 Et cum non possent offerre eum illi præ turba, nudaverunt tectum ubi erat: et patefacientes submiserunt grabatum in quo paralyticus jacebat. 5 Cum autem vidisset Jesus fidem illorum, ait paralytico: Fili, dimittuntur tibi peccata tua. 6 Erant autem illic quidam de scribis sedentes, et cogitantes in cordibus suis: 7 Quid hic sic loquitur? blasphemat. Quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus? 8 Quo statim cognito Jesus spiritu suo, quia sic cogitarent intra se, dicit illis: Quid ista cogitatis in cordibus vestris? 9 Quid est facilius dicere paralytico: Dimittuntur tibi peccata tua: an dicere: Surge, tolle grabatum tuum, et ambula? 10 Ut autem sciatis quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata (ait paralytico), 11 tibi dico: Surge, tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|