The Future of Bible Study Is Here.
Mark 11:27–12:27
27 Et veniunt rursus Jerosolymam. Et cum ambularet in templo, accedunt ad eum summi sacerdotes, et scribæ, et seniores: 28 et dicunt ei: In qua potestate hæc facis? et quis dedit tibi hanc potestatem ut ista facias? 29 Jesus autem respondens, ait illis: Interrogabo vos et ego unum verbum, et respondete mihi: et dicam vobis in qua potestate hæc faciam. 30 Baptismus Joannis, de cælo erat, an ex hominibus? Respondete mihi. 31 At illi cogitabant secum, dicentes: Si dixerimus: De cælo, dicet: Quare non credidistis ei? 32 Si dixerimus: Ex hominibus, timemus populum: omnes enim habebant Joannem quia vere propheta esset. 33 Et respondentes dicunt Jesu: Nescimus. Et respondens Jesus ait illis: Neque ego dico vobis in qua potestate hæc faciam.
12 1 Et cœpit illis in parabolis loqui: Vineam pastinavit homo, et circumdedit sepem, et fodit lacum, et ædificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est. 2 Et misit ad agricolas in tempore servum ut ab agricolis acciperet de fructu vineæ. 3 Qui apprehensum eum ceciderunt, et dimiserunt vacuum. 4 Et iterum misit ad illos alium servum: et illum in capite vulneraverunt, et contumeliis affecerunt. 5 Et rursum alium misit, et illum occiderunt: et plures alios: quosdam cædentes, alios vero occidentes. 6 Adhuc ergo unum habens filium carissimum, et illum misit ad eos novissimum, dicens: Quia reverebuntur filium meum. 7 Coloni autem dixerunt ad invicem: Hic est hæres: venite, occidamus eum: et nostra erit hæreditas. 8 Et apprehendentes eum, occiderunt: et ejecerunt extra vineam. 9 Quid ergo faciet dominus vineæ? Veniet, et perdet colonos, et dabit vineam aliis. 10 Nec scripturam hanc legistis: Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli: 11 a Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris? 12 Et quærebant eum tenere: et timuerunt turbam: cognoverunt enim quoniam ad eos parabolam hanc dixerit. Et relicto eo abierunt.
13 Et mittunt ad eum quosdam ex pharisæis, et Herodianis, ut eum caperent in verbo. 14 Qui venientes dicunt ei: Magister, scimus quia verax es, et non curas quemquam: nec enim vides in faciem hominum, sed in veritate viam Dei doces. Licet dari tributum Cæsari, an non dabimus? 15 Qui sciens versutiam illorum, ait illis: Quid me tentatis? afferte mihi denarium ut videam. 16 At illi attulerunt ei. Et ait illis: Cujus est imago hæc, et inscriptio? Dicunt ei: Cæsaris. 17 Respondens autem Jesus dixit illis: Reddite igitur quæ sunt Cæsaris, Cæsari: et quæ sunt Dei, Deo. Et mirabantur super eo.
18 Et venerunt ad eum sadducæi, qui dicunt resurrectionem non esse: et interrogabant eum, dicentes: 19 Magister, Moyses nobis scripsit, ut si cujus frater mortuus fuerit, et dimiserit uxorem, et filios non reliquerit, accipiat frater ejus uxorem ipsius, et resuscitet semen fratri suo. 20 Septem ergo fratres erant: et primus accepit uxorem, et mortuus est non relicto semine. 21 Et secundus accepit eam, et mortuus est: et nec iste reliquit semen. Et tertius similiter. 22 Et acceperunt eam similiter septem: et non reliquerunt semen. Novissima omnium defuncta est et mulier. 23 In resurrectione ergo cum resurrexerint, cujus de his erit uxor? septem enim habuerunt eam uxorem. 24 Et respondens Jesus, ait illis: Nonne ideo erratis, non scientes Scripturas, neque virtutem Dei? 25 Cum enim a mortuis resurrexerint, neque nubent, neque nubentur, sed sunt sicut angeli in cælis. 26 De mortuis autem quod resurgant, non legistis in libro Moysi, super rubum, quomodo dixerit illi Deus, inquiens: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob? 27 Non est Deus mortuorum, sed vivorum. Vos ergo multum erratis.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|