The Future of Bible Study Is Here.
Mark 11:1–13:37
1 Et cum appropinquarent Jerosolymæ et Bethaniæ ad montem Olivarum, mittit duos ex discipulis suis, 2 et ait illis: Ite in castellum, quod contra vos est, et statim introëuntes illuc, invenietis pullum ligatum, super quem nemo adhuc hominum sedit: solvite illum, et adducite. 3 Et si quis vobis dixerit: Quid facitis? dicite, quia Domino necessarius est: et continuo illum dimittet huc. 4 Et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante januam foris in bivio: et solvunt eum. 5 Et quidam de illic stantibus dicebant illis: Quid facitis solventes pullum? 6 Qui dixerunt eis sicut præceperat illis Jesus, et dimiserunt eis. 7 Et duxerunt pullum ad Jesum: et imponunt illi vestimenta sua, et sedit super eum. 8 Multi autem vestimenta sua straverunt in via: alii autem frondes cædebant de arboribus, et sternebant in via. 9 Et qui præibant, et qui sequebantur, clamabant, dicentes: Hosanna: benedictus qui venit in nomine Domini: 10 benedictum quod venit regnum patris nostri David: hosanna in excelsis. 11 Et introivit Jerosolymam in templum: et circumspectis omnibus, cum jam vespera esset hora, exiit in Bethaniam cum duodecim.
12 Et alia die cum exirent a Bethania, esuriit. 13 Cumque vidisset a longe ficum habentem folia, venit si quid forte inveniret in ea: et cum venisset ad eam, nihil invenit præter folia: non enim erat tempus ficorum. 14 Et respondens dixit ei: Jam non amplius in æternum ex te fructum quisquam manducet. Et audiebant discipuli ejus.
15 Et veniunt in Jerosolymam. Et cum introisset in templum, cœpit ejicere vendentes et ementes in templo: et mensas numulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit: 16 et non sinebat ut quisquam transferret vas per templum: 17 et docebat, dicens eis: Nonne scriptum est: Quia domus mea, domus orationis vocabitur omnibus gentibus? vos autem fecistis eam speluncam latronum. 18 Quo audito principes sacerdotum et scribæ, quærebant quomodo eum perderent: timebant enim eum, quoniam universa turba admirabatur super doctrina ejus. 19 Et cum vespera facta esset, egrediebatur de civitate.
20 Et cum mane transirent, viderunt ficum aridam factam a radicibus. 21 Et recordatus Petrus, dixit ei: Rabbi, ecce ficus, cui maledixisti, aruit. 22 Et respondens Jesus ait illis: Habete fidem Dei. 23 Amen dico vobis, quia quicumque dixerit huic monti: Tollere, et mittere in mare, et non hæsitaverit in corde suo, sed crediderit, quia quodcumque dixerit fiat, fiat ei. 24 Propterea dico vobis, omnia quæcumque orantes petitis, credite quia accipietis, et evenient vobis. 25 Et cum stabitis ad orandum, dimittite si quid habetis adversus aliquem: ut et Pater vester, qui in cælis est, dimittat vobis peccata vestra. 26 Quod si vos non dimiseritis: nec Pater vester, qui in cælis est, dimittet vobis peccata vestra.
27 Et veniunt rursus Jerosolymam. Et cum ambularet in templo, accedunt ad eum summi sacerdotes, et scribæ, et seniores: 28 et dicunt ei: In qua potestate hæc facis? et quis dedit tibi hanc potestatem ut ista facias? 29 Jesus autem respondens, ait illis: Interrogabo vos et ego unum verbum, et respondete mihi: et dicam vobis in qua potestate hæc faciam. 30 Baptismus Joannis, de cælo erat, an ex hominibus? Respondete mihi. 31 At illi cogitabant secum, dicentes: Si dixerimus: De cælo, dicet: Quare non credidistis ei? 32 Si dixerimus: Ex hominibus, timemus populum: omnes enim habebant Joannem quia vere propheta esset. 33 Et respondentes dicunt Jesu: Nescimus. Et respondens Jesus ait illis: Neque ego dico vobis in qua potestate hæc faciam.
12 1 Et cœpit illis in parabolis loqui: Vineam pastinavit homo, et circumdedit sepem, et fodit lacum, et ædificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est. 2 Et misit ad agricolas in tempore servum ut ab agricolis acciperet de fructu vineæ. 3 Qui apprehensum eum ceciderunt, et dimiserunt vacuum. 4 Et iterum misit ad illos alium servum: et illum in capite vulneraverunt, et contumeliis affecerunt. 5 Et rursum alium misit, et illum occiderunt: et plures alios: quosdam cædentes, alios vero occidentes. 6 Adhuc ergo unum habens filium carissimum, et illum misit ad eos novissimum, dicens: Quia reverebuntur filium meum. 7 Coloni autem dixerunt ad invicem: Hic est hæres: venite, occidamus eum: et nostra erit hæreditas. 8 Et apprehendentes eum, occiderunt: et ejecerunt extra vineam. 9 Quid ergo faciet dominus vineæ? Veniet, et perdet colonos, et dabit vineam aliis. 10 Nec scripturam hanc legistis: Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli: 11 a Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris? 12 Et quærebant eum tenere: et timuerunt turbam: cognoverunt enim quoniam ad eos parabolam hanc dixerit. Et relicto eo abierunt.
13 Et mittunt ad eum quosdam ex pharisæis, et Herodianis, ut eum caperent in verbo. 14 Qui venientes dicunt ei: Magister, scimus quia verax es, et non curas quemquam: nec enim vides in faciem hominum, sed in veritate viam Dei doces. Licet dari tributum Cæsari, an non dabimus? 15 Qui sciens versutiam illorum, ait illis: Quid me tentatis? afferte mihi denarium ut videam. 16 At illi attulerunt ei. Et ait illis: Cujus est imago hæc, et inscriptio? Dicunt ei: Cæsaris. 17 Respondens autem Jesus dixit illis: Reddite igitur quæ sunt Cæsaris, Cæsari: et quæ sunt Dei, Deo. Et mirabantur super eo.
18 Et venerunt ad eum sadducæi, qui dicunt resurrectionem non esse: et interrogabant eum, dicentes: 19 Magister, Moyses nobis scripsit, ut si cujus frater mortuus fuerit, et dimiserit uxorem, et filios non reliquerit, accipiat frater ejus uxorem ipsius, et resuscitet semen fratri suo. 20 Septem ergo fratres erant: et primus accepit uxorem, et mortuus est non relicto semine. 21 Et secundus accepit eam, et mortuus est: et nec iste reliquit semen. Et tertius similiter. 22 Et acceperunt eam similiter septem: et non reliquerunt semen. Novissima omnium defuncta est et mulier. 23 In resurrectione ergo cum resurrexerint, cujus de his erit uxor? septem enim habuerunt eam uxorem. 24 Et respondens Jesus, ait illis: Nonne ideo erratis, non scientes Scripturas, neque virtutem Dei? 25 Cum enim a mortuis resurrexerint, neque nubent, neque nubentur, sed sunt sicut angeli in cælis. 26 De mortuis autem quod resurgant, non legistis in libro Moysi, super rubum, quomodo dixerit illi Deus, inquiens: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob? 27 Non est Deus mortuorum, sed vivorum. Vos ergo multum erratis.
28 Et accessit unus de scribis, qui audierat illos conquirentes, et videns quoniam bene illis responderit, interrogavit eum quod esset primum omnium mandatum. 29 Jesus autem respondit ei: Quia primum omnium mandatum est: Audi Israël, Dominus Deus tuus, Deus unus est: 30 et diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, et ex tota virtute tua. Hoc est primum mandatum. 31 Secundum autem simile est illi: Diliges proximum tuum tamquam teipsum. Majus horum aliud mandatum non est. 32 Et ait illi scriba: Bene, Magister, in veritate dixisti, quia unus est Deus, et non est alius præter eum. 33 Et ut diligatur ex toto corde, et ex toto intellectu, et ex tota anima, et ex tota fortitudine, et diligere proximum tamquam seipsum, majus est omnibus holocautomatibus, et sacrificiis. 34 Jesus autem videns quod sapienter respondisset, dixit illi: Non es longe a regno Dei. Et nemo jam audebat eum interrogare.
35 Et respondens Jesus dicebat, docens in templo: Quomodo dicunt scribæ Christum filium esse David? 36 Ipse enim David dicit in Spiritu Sancto: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. 37 Ipse ergo David dicit eum Dominum, et unde est filius ejus? Et multa turba eum libenter audivit. 38 Et dicebat eis in doctrina sua: Cavete a scribis, qui volunt in stolis ambulare, et salutari in foro, 39 et in primis cathedris sedere in synagogis, et primos discubitus in cœnis: 40 qui devorant domos viduarum sub obtentu prolixæ orationis: hi accipient prolixius judicium.
41 Et sedens Jesus contra gazophylacium, aspiciebat quomodo turba jactaret æs in gazophylacium, et multi divites jactabant multa. 42 Cum venisset autem vidua una pauper, misit duo minuta, quod est quadrans, 43 et convocans discipulos suos, ait illis: Amen dico vobis, quoniam vidua hæc pauper plus omnibus misit, qui miserunt in gazophylacium. 44 Omnes enim ex eo, quod abundabat illis, miserunt: hæc vero de penuria sua omnia quæ habuit misit totum victum suum.
13 1 Et cum egrederetur de templo, ait illi unus ex discipulis suis: Magister, aspice quales lapides, et quales structuræ. 2 Et respondens Jesus, ait illi: Vides has omnes magnas ædificationes? Non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur.
3 Et cum sederet in monte Olivarum contra templum, interrogabant eum separatim Petrus, et Jacobus, et Joannes, et Andreas: 4 Dic nobis, quando ista fient? et quod signum erit, quando hæc omnia incipient consummari? 5 Et respondens Jesus cœpit dicere illis: Videte ne quis vos seducat: 6 multi enim venient in nomine meo, dicentes quia ego sum: et multos seducent. 7 Cum audieritis autem bella, et opiniones bellorum, ne timueritis: oportet enim hæc fieri: sed nondum finis. 8 Exsurget enim gens contra gentem, et regnum super regnum, et erunt terræmotus per loca, et fames. Initium dolorum hæc.
9 Videte autem vosmetipsos. Tradent enim vos in conciliis, et in synagogis vapulabitis, et ante præsides et reges stabitis propter me, in testimonium illis. 10 Et in omnes gentes primum oportet prædicari Evangelium. 11 Et cum duxerint vos tradentes, nolite præcogitare quid loquamini: sed quod datum vobis fuerit in illa hora, id loquimini: non enim vos estis loquentes, sed Spiritus Sanctus. 12 Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium: et consurgent filii in parentes, et morte afficient eos. 13 Et eritis odio omnibus propter nomen meum. Qui autem sustinuerit in finem, hic salvus erit.
14 Cum autem videritis abominationem desolationis stantem, ubi non debet, qui legit, intelligat: tunc qui in Judæa sunt, …
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|