The Future of Bible Study Is Here.
Mark 1:1–11
1 Initium Evangelii Jesu Christi, Filii Dei. 2 Sicut scriptum est in Isaia propheta:
Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam,
qui præparabit viam tuam ante te.
Parate viam Domini, rectas facite semitas ejus.
4 Fuit Joannes in deserto baptizans, et prædicans baptismum pœnitentiæ in remissionem peccatorum. 5 Et egrediebatur ad eum omnis Judææ regio, et Jerosolymitæ universi, et baptizabantur ab illo in Jordanis flumine, confitentes peccata sua. 6 Et erat Joannes vestitus pilis cameli, et zona pellicea circa lumbos ejus, et locustas et mel silvestre edebat. 7 Et prædicabat dicens: Venit fortior me post me, cujus non sum dignus procumbens solvere corrigiam calceamentorum ejus. 8 Ego baptizavi vos aqua, ille vero baptizabit vos Spiritu Sancto.
9 Et factum est: in diebus illis venit Jesus a Nazareth Galilææ: et baptizatus est a Joanne in Jordane. 10 Et statim ascendens de aqua, vidit cælos apertos, et Spiritum tamquam columbam descendentem, et manentem in ipso. 11 Et vox facta est de cælis: Tu es Filius meus dilectus, in te complacui.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|
Sign up for the Verse of the Day
Get beautiful Bible art delivered to your inbox. We’ll send you a new verse every day to download or share.