The Future of Bible Study Is Here.
Luke 8:51–9:1
51 Et cum venisset domum, non permisit intrare secum quemquam, nisi Petrum, et Jacobum, et Joannem, et patrem, et matrem puellæ. 52 Flebant autem omnes, et plangebant illam. At ille dixit: Nolite flere: non est mortua puella, sed dormit. 53 Et deridebant eum, scientes quod mortua esset. 54 Ipse autem tenens manum ejus clamavit, dicens: Puella, surge. 55 Et reversus est spiritus ejus, et surrexit continuo. Et jussit illi dari manducare. 56 Et stupuerunt parentes ejus, quibus præcepit ne alicui dicerent quod factum erat.
9 1 Convocatis autem duodecim Apostolis, dedit illis virtutem et potestatem super omnia dæmonia, et ut languores curarent.
A service of Logos Bible Software
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|