The Future of Bible Study Is Here.
Luke 4:24–30
24 Ait autem: Amen dico vobis, quia nemo propheta acceptus est in patria sua. 25 In veritate dico vobis, multæ viduæ erant in diebus Eliæ in Israël, quando clausum est cælum annis tribus et mensibus sex, cum facta esset fames magna in omni terra: 26 et ad nullam illarum missus est Elias, nisi in Sarepta Sidoniæ, ad mulierem viduam. 27 Et multi leprosi erant in Israël sub Elisæo propheta: et nemo eorum mundatus est nisi Naaman Syrus. 28 Et repleti sunt omnes in synagoga ira, hæc audientes. 29 Et surrexerunt, et ejecerunt illum extra civitatem: et duxerunt illum usque ad supercilium montis, super quem civitas illorum erat ædificata, ut præcipitarent eum. 30 Ipse autem transiens per medium illorum, ibat.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|