The Future of Bible Study Is Here.
Luke 4:1–7
1 Jesus autem plenus Spiritu Sancto regressus est a Jordane: et agebatur a Spiritu in desertum 2 diebus quadraginta, et tentabatur a diabolo. Et nihil manducavit in diebus illis: et consummatis illis esuriit. 3 Dixit autem illi diabolus: Si Filius Dei es, dic lapidi huic ut panis fiat. 4 Et respondit ad illum Jesus: Scriptum est: Quia non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo Dei. 5 Et duxit illum diabolus in montem excelsum, et ostendit illi omnia regna orbis terræ in momento temporis, 6 et ait illi: Tibi dabo potestatem hanc universam, et gloriam illorum: quia mihi tradita sunt, et cui volo do illa. 7 Tu ergo si adoraveris coram me, erunt tua omnia.
A service of Logos Bible Software
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|