The Future of Bible Study Is Here.
Luke 23:30–36
30 Tunc incipient dicere montibus: Cadite super nos; et collibus: Operite nos. 31 Quia si in viridi ligno hæc faciunt, in arido quid fiet? 32 Ducebantur autem et alii duo nequam cum eo, ut interficerentur.
33 Et postquam venerunt in locum qui vocatur Calvariæ, ibi crucifixerunt eum: et latrones, unum a dextris, et alterum a sinistris. 34 Jesus autem dicebat: Pater, dimitte illis: non enim sciunt quid faciunt. Dividentes vero vestimenta ejus, miserunt sortes. 35 Et stabat populus spectans, et deridebant eum principes cum eis, dicentes: Alios salvos fecit, se salvum faciat, si hic est Christus Dei electus. 36 Illudebant autem ei et milites accedentes, et acetum offerentes ei,
A service of Logos Bible Software
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|