The Future of Bible Study Is Here.
Luke 22:66–23:31
66 Et ut factus est dies, convenerunt seniores plebis, et principes sacerdotum, et scribæ, et duxerunt illum in concilium suum, dicentes: Si tu es Christus, dic nobis. 67 Et ait illis: Si vobis dixero, non credetis mihi: 68 si autem et interrogavero, non respondebitis mihi, neque dimittetis. 69 Ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei. 70 Dixerunt autem omnes: Tu ergo es Filius Dei? Qui ait: Vos dicitis, quia ego sum. 71 At illi dixerunt: Quid adhuc desideramus testimonium? ipsi enim audivimus de ore ejus.
23 1 Et surgens omnis multitudo eorum, duxerunt illum ad Pilatum. 2 Cœperunt autem illum accusare, dicentes: Hunc invenimus subvertentem gentem nostram, et prohibentem tributa dare Cæsari, et dicentem se Christum regem esse. 3 Pilatus autem interrogavit eum, dicens: Tu es rex Judæorum? At ille respondens ait: Tu dicis. 4 Ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas: Nihil invenio causæ in hoc homine. 5 At illi invalescebant, dicentes: Commovet populum docens per universam Judæam, incipiens a Galilæa usque huc. 6 Pilatus autem audiens Galilæam, interrogavit si homo Galilæus esset. 7 Et ut cognovit quod de Herodis potestate esset, remisit eum ad Herodem, qui et ipse Jerosolymis erat illis diebus.
8 Herodes autem viso Jesu, gavisus est valde. Erat enim cupiens ex multo tempore videre eum, eo quod audierat multa de eo, et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri. 9 Interrogabat autem eum multis sermonibus. At ipse nihil illi respondebat. 10 Stabant autem principes sacerdotum et scribæ constanter accusantes eum. 11 Sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo: et illusit indutum veste alba, et remisit ad Pilatum. 12 Et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipsa die: nam antea inimici erant ad invicem.
13 Pilatus autem, convocatis principibus sacerdotum, et magistratibus, et plebe, 14 dixit ad illos: Obtulistis mihi hunc hominem, quasi avertentem populum, et ecce ego coram vobis interrogans, nullam causam inveni in homine isto ex his in quibus eum accusatis. 15 Sed neque Herodes: nam remisi vos ad illum, et ecce nihil dignum morte actum est ei. 16 Emendatum ergo illum dimittam. 17 Necesse autem habebat dimittere eis per diem festum unum. 18 Exclamavit autem simul universa turba, dicens: Tolle hunc, et dimitte nobis Barabbam: 19 qui erat propter seditionem quamdam factam in civitate et homicidium missus in carcerem. 20 Iterum autem Pilatus locutus est ad eos, volens dimittere Jesum. 21 At illi succlamabant, dicentes: Crucifige, crucifige eum. 22 Ille autem tertio dixit ad illos: Quid enim mali fecit iste? nullam causam mortis invenio in eo: corripiam ergo illum et dimittam. 23 At illi instabant vocibus magnis postulantes ut crucifigeretur: et invalescebant voces eorum.
24 Et Pilatus adjudicavit fieri petitionem eorum. 25 Dimisit autem illis eum qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem, quem petebant: Jesum vero tradidit voluntati eorum. 26 Et cum ducerent eum, apprehenderunt Simonem quemdam Cyrenensem venientem de villa: et imposuerunt illi crucem portare post Jesum. 27 Sequebatur autem illum multa turba populi et mulierum, quæ plangebant et lamentabantur eum. 28 Conversus autem ad illas Jesus, dixit: Filiæ Jerusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas flete et super filios vestros. 29 Quoniam ecce venient dies in quibus dicent: Beatæ steriles, et ventres qui non genuerunt, et ubera quæ non lactaverunt. 30 Tunc incipient dicere montibus: Cadite super nos; et collibus: Operite nos. 31 Quia si in viridi ligno hæc faciunt, in arido quid fiet?
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|