The Future of Bible Study Is Here.
Luke 22:39–44
39 Et egressus ibat secundum consuetudinem in montem Olivarum. Secuti sunt autem illum et discipuli. 40 Et cum pervenisset ad locum, dixit illis: Orate ne intretis in tentationem. 41 Et ipse avulsus est ab eis quantum jactus est lapidis: et positis genibus orabat, 42 dicens: Pater, si vis, transfer calicem istum a me: verumtamen non mea voluntas, sed tua fiat. 43 Apparuit autem illi angelus de cælo, confortans eum. Et factus in agonia, prolixius orabat. 44 Et factus est sudor ejus sicut guttæ sanguinis decurrentis in terram.
A service of Logos Bible Software
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|