The Future of Bible Study Is Here.
Luke 22:37–43
37 Dico enim vobis, quoniam adhuc hoc quod scriptum est, oportet impleri in me: Et cum iniquis deputatus est. Etenim ea quæ sunt de me finem habent. 38 At illi dixerunt: Domine, ecce duo gladii hic. At ille dixit eis: Satis est.
39 Et egressus ibat secundum consuetudinem in montem Olivarum. Secuti sunt autem illum et discipuli. 40 Et cum pervenisset ad locum, dixit illis: Orate ne intretis in tentationem. 41 Et ipse avulsus est ab eis quantum jactus est lapidis: et positis genibus orabat, 42 dicens: Pater, si vis, transfer calicem istum a me: verumtamen non mea voluntas, sed tua fiat. 43 Apparuit autem illi angelus de cælo, confortans eum. Et factus in agonia, prolixius orabat.
A service of Logos Bible Software
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|