The Future of Bible Study Is Here.
Luke 20:1–19
1 Et factum est in una dierum, docente illo populum in templo, et evangelizante, convenerunt principes sacerdotum, et scribæ cum senioribus, 2 et aiunt dicentes ad illum: Dic nobis in qua potestate hæc facis? aut quis est qui dedit tibi hanc potestatem? 3 Respondens autem Jesus, dixit ad illos: Interrogabo vos et ego unum verbum. Respondete mihi: 4 baptismus Joannis de cælo erat, an ex hominibus? 5 At illi cogitabant intra se, dicentes: Quia si dixerimus: De cælo, dicet: Quare ergo non credidistis illi? 6 Si autem dixerimus: Ex hominibus, plebs universa lapidabit nos: certi sunt enim Joannem prophetam esse. 7 Et responderunt se nescire unde esset. 8 Et Jesus ait illis: Neque ego dico vobis in qua potestate hæc facio.
9 Cœpit autem dicere ad plebem parabolam hanc: Homo plantavit vineam, et locavit eam colonis: et ipse peregre fuit multis temporibus. 10 Et in tempore misit ad cultores servum, ut de fructu vineæ darent illi. Qui cæsum dimiserunt eum inanem. 11 Et addidit alterum servum mittere. Illi autem hunc quoque cædentes, et afficientes contumelia, dimiserunt inanem. 12 Et addidit tertium mittere: qui et illum vulnerantes ejecerunt. 13 Dixit autem dominus vineæ: Quid faciam? Mittam filium meum dilectum: forsitan, cum hunc viderint, verebuntur. 14 Quem cum vidissent coloni, cogitaverunt intra se, dicentes: Hic est hæres, occidamus illum, ut nostra fiat hæreditas. 15 Et ejectum illum extra vineam, occiderunt. Quid ergo faciet illis dominus vineæ? 16 veniet, et perdet colonos istos, et dabit vineam aliis. Quo audito, dixerunt illi: Absit. 17 Ille autem aspiciens eos, ait: Quid est ergo hoc quod scriptum est: Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli? 18 Omnis qui ceciderit super illum lapidem, conquassabitur: super quem autem ceciderit, comminuet illum.
19 Et quærebant principes sacerdotum et scribæ mittere in illum manus illa hora, et timuerunt populum: cognoverunt enim quod ad ipsos dixerit similitudinem hanc.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|
Sign up for the Verse of the Day
Get beautiful Bible art delivered to your inbox. We’ll send you a new verse every day to download or share.