The Future of Bible Study Is Here.
Luke 19:2–10
2 Et ecce vir nomine Zachæus: et hic princeps erat publicanorum, et ipse dives: 3 et quærebat videre Jesum, quis esset: et non poterat præ turba, quia statura pusillus erat. 4 Et præcurrens ascendit in arborem sycomorum ut videret eum: quia inde erat transiturus. 5 Et cum venisset ad locum, suspiciens Jesus vidit illum, et dixit ad eum: Zachæe, festinans descende: quia hodie in domo tua oportet me manere. 6 Et festinans descendit, et excepit illum gaudens. 7 Et cum viderent omnes, murmurabant, dicentes quod ad hominem peccatorem divertisset. 8 Stans autem Zachæus, dixit ad Dominum: Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus: et si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum. 9 Ait Jesus ad eum: Quia hodie salus domui huic facta est: eo quod et ipse filius sit Abrahæ. 10 Venit enim Filius hominis quærere, et salvum facere quod perierat.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|