23 His ille auditis, contristatus est: quia dives erat valde. 24 Videns autem Jesus illum tristem factum, dixit: Quam difficile, qui pecunias habent, in regnum Dei intrabunt! 25 facilius est enim camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei.