The Future of Bible Study Is Here.
Luke 18:18–25
18 Et interrogavit eum quidam princeps, dicens: Magister bone, quid faciens vitam æternam possidebo? 19 Dixit autem ei Jesus: Quid me dicis bonum? nemo bonus nisi solus Deus. 20 Mandata nosti: non occides; non mœchaberis; non furtum facies; non falsum testimonium dices; honora patrem tuum et matrem. 21 Qui ait: Hæc omnia custodivi a juventute mea. 22 Quo audito, Jesus ait ei: Adhuc unum tibi deest: omnia quæcumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo: et veni, sequere me. 23 His ille auditis, contristatus est: quia dives erat valde. 24 Videns autem Jesus illum tristem factum, dixit: Quam difficile, qui pecunias habent, in regnum Dei intrabunt! 25 facilius est enim camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|