The Future of Bible Study Is Here.
Luke 13:22–28
22 Et ibat per civitates et castella, docens, et iter faciens in Jerusalem. 23 Ait autem illi quidam: Domine, si pauci sunt, qui salvantur? Ipse autem dixit ad illos: 24 Contendite intrare per angustam portam: quia multi, dico vobis, quærent intrare, et non poterunt. 25 Cum autem intraverit paterfamilias, et clauserit ostium, incipietis foris stare, et pulsare ostium, dicentes: Domine, aperi nobis: et respondens dicet vobis: Nescio vos unde sitis: 26 tunc incipietis dicere: Manducavimus coram te, et bibimus, et in plateis nostris docuisti. 27 Et dicet vobis: Nescio vos unde sitis: discedite a me omnes operarii iniquitatis. 28 Ibi erit fletus et stridor dentium: cum videritis Abraham, et Isaac, et Jacob, et omnes prophetas in regno Dei, vos autem expelli foras.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|