The Future of Bible Study Is Here.
Luke 11:39–44
39 Et ait Dominus ad illum: Nunc vos pharisæi, quod deforis est calicis et catini, mundatis: quod autem intus est vestrum, plenum est rapina et iniquitate. 40 Stulti nonne qui fecit quod deforis est, etiam id quod deintus est fecit? 41 Verumtamen quod superest, date eleemosynam: et ecce omnia munda sunt vobis. 42 Sed væ vobis, pharisæis, quia decimatis mentham, et rutam, et omne olus, et præteritis judicium et caritatem Dei: hæc autem oportuit facere, et illa non omittere. 43 Væ vobis, pharisæis, quia diligitis primas cathedras in synagogis, et salutationes in foro. 44 Væ vobis, quia estis ut monumenta, quæ non apparent, et homines ambulantes supra, nesciunt.
A service of Logos Bible Software
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|