The Future of Bible Study Is Here.
Luke 10:1–10
1 Post hæc autem designavit Dominus et alios septuaginta duos: et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus. 2 Et dicebat illis: Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate ergo dominum messis ut mittat operarios in messem suam. 3 Ite: ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos. 4 Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta, et neminem per viam salutaveritis. 5 In quamcumque domum intraveritis, primum dicite: Pax huic domui: 6 et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illum pax vestra: sin autem, ad vos revertetur. 7 In eadem autem domo manete, edentes et bibentes quæ apud illos sunt: dignus est enim operarius mercede sua. Nolite transire de domo in domum. 8 Et in quamcumque civitatem intraveritis, et susceperint vos, manducate quæ apponuntur vobis: 9 et curate infirmos, qui in illa sunt, et dicite illis: Appropinquavit in vos regnum Dei. 10 In quamcumque autem civitatem intraveritis, et non susceperint vos, exeuntes in plateas ejus, dicite:
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|