The Future of Bible Study Is Here.
Luke 1:36–2:38
36 Et ecce Elisabeth cognata tua, et ipsa concepit filium in senectute sua: et hic mensis sextus est illi, quæ vocatur sterilis: 37 quia non erit impossibile apud Deum omne verbum. 38 Dixit autem Maria: Ecce ancilla Domini: fiat mihi secundum verbum tuum. Et discessit ab illa angelus.
39 Exsurgens autem Maria in diebus illis, abiit in montana cum festinatione, in civitatem Juda: 40 et intravit in domum Zachariæ, et salutavit Elisabeth. 41 Et factum est, ut audivit salutationem Mariæ Elisabeth, exsultavit infans in utero ejus: et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth: 42 et exclamavit voce magna, et dixit: Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui. 43 Et unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me? 44 Ecce enim ut facta est vox salutationis tuæ in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo. 45 Et beata, quæ credidisti, quoniam perficientur ea, quæ dicta sunt tibi a Domino. 46 Et ait Maria:
Magnificat anima mea Dominum:
47 et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo.
48 Quia respexit humilitatem ancillæ suæ:
ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes,
49 quia fecit mihi magna qui potens est:
et sanctum nomen ejus,
50 et misericordia ejus a progenie in progenies
timentibus eum.
51 Fecit potentiam in brachio suo:
dispersit superbos mente cordis sui.
et exaltavit humiles.
et divites dimisit inanes.
54 Suscepit Israël puerum suum,
recordatus misericordiæ suæ:
55 sicut locutus est ad patres nostros,
Abraham et semini ejus in sæcula.
56 Mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus: et reversa est in domum suam.
57 Elisabeth autem impletum est tempus pariendi, et peperit filium. 58 Et audierunt vicini et cognati ejus quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa, et congratulabantur ei. 59 Et factum est in die octavo, venerunt circumcidere puerum, et vocabant eum nomine patris sui Zachariam. 60 Et respondens mater ejus, dixit: Nequaquam, sed vocabitur Joannes. 61 Et dixerunt ad illam: Quia nemo est in cognatione tua, qui vocetur hoc nomine. 62 Innuebant autem patri ejus, quem vellet vocari eum. 63 Et postulans pugillarem scripsit, dicens: Joannes est nomen ejus. Et mirati sunt universi. 64 Apertum est autem illico os ejus, et lingua ejus, et loquebatur benedicens Deum. 65 Et factus est timor super omnes vicinos eorum: et super omnia montana Judææ divulgabantur omnia verba hæc: 66 et posuerunt omnes qui audierant in corde suo, dicentes: Quis, putas, puer iste erit? etenim manus Domini erat cum illo. 67 Et Zacharias pater ejus repletus est Spiritu Sancto: et prophetavit, dicens:
68 Benedictus Dominus Deus Israël,
quia visitavit, et fecit redemptionem plebis suæ:
69 et erexit cornu salutis nobis
in domo David pueri sui,
70 sicut locutus est per os sanctorum,
qui a sæculo sunt, prophetarum ejus:
71 salutem ex inimicis nostris,
et de manu omnium qui oderunt nos:
72 ad faciendam misericordiam cum patribus nostris:
et memorari testamenti sui sancti:
73 jusjurandum, quod juravit ad Abraham patrem nostrum,
daturum se nobis
74 ut sine timore, de manu inimicorum nostrorum liberati,
serviamus illi
75 in sanctitate et justitia coram ipso,
omnibus diebus nostris.
76 Et tu puer, propheta Altissimi vocaberis:
præibis enim ante faciem Domini parare vias ejus,
77 ad dandam scientiam salutis plebi ejus
in remissionem peccatorum eorum
78 per viscera misericordiæ Dei nostri,
in quibus visitavit nos, oriens ex alto:
79 illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent:
ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.
80 Puer autem crescebat, et confortabatur spiritu: et erat in desertis usque in diem ostensionis suæ ad Israël.
2 1 Factum est autem in diebus illis, exiit edictum a Cæsare Augusto ut describeretur universus orbis. 2 Hæc descriptio prima facta est a præside Syriæ Cyrino: 3 et ibant omnes ut profiterentur singuli in suam civitatem. 4 Ascendit autem et Joseph a Galilæa de civitate Nazareth in Judæam, in civitatem David, quæ vocatur Bethlehem: eo quod esset de domo et familia David, 5 ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore prægnante. 6 Factum est autem, cum essent ibi, impleti sunt dies ut pareret. 7 Et peperit filium suum primogenitum, et pannis eum involvit, et reclinavit eum in præsepio: quia non erat eis locus in diversorio. 8 Et pastores erant in regione eadem vigilantes, et custodientes vigilias noctis super gregem suum. 9 Et ecce angelus Domini stetit juxta illos, et claritas Dei circumfulsit illos, et timuerunt timore magno. 10 Et dixit illis angelus: Nolite timere: ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo: 11 quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David. 12 Et hoc vobis signum: invenietis infantem pannis involutum, et positum in præsepio. 13 Et subito facta est cum angelo multitudo militiæ cælestis laudantium Deum, et dicentium:
et in terra pax hominibus bonæ voluntatis.
15 Et factum est, ut discesserunt ab eis angeli in cælum: pastores loquebantur ad invicem: Transeamus usque Bethlehem, et videamus hoc verbum, quod factum est, quod Dominus ostendit nobis. 16 Et venerunt festinantes: et invenerunt Mariam, et Joseph, et infantem positum in præsepio. 17 Videntes autem cognoverunt de verbo, quod dictum erat illis de puero hoc. 18 Et omnes qui audierunt, mirati sunt: et de his quæ dicta erant a pastoribus ad ipsos. 19 Maria autem conservabat omnia verba hæc, conferens in corde suo. 20 Et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus quæ audierant et viderant, sicut dictum est ad illos.
21 Et postquam consummati sunt dies octo, ut circumcideretur puer, vocatum est nomen ejus Jesus, quod vocatum est ab angelo priusquam in utero conciperetur. 22 Et postquam impleti sunt dies purgationis ejus secundum legem Moysi, tulerunt illum in Jerusalem, ut sisterent eum Domino, 23 sicut scriptum est in lege Domini: Quia omne masculinum adaperiens vulvam, sanctum Domino vocabitur: 24 et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini, par turturum, aut duos pullos columbarum. 25 Et ecce homo erat in Jerusalem, cui nomen Simeon, et homo iste justus, et timoratus, exspectans consolationem Israël: et Spiritus Sanctus erat in eo. 26 Et responsum acceperat a Spiritu Sancto, non visurum se mortem, nisi prius videret Christum Domini. 27 Et venit in spiritu in templum. Et cum inducerent puerum Jesum parentes ejus, ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo, 28 et ipse accepit eum in ulnas suas: et benedixit Deum, et dixit:
29 Nunc dimittis servum tuum Domine,
secundum verbum tuum in pace:
30 quia viderunt oculi mei salutare tuum,
31 quod parasti ante faciem omnium populorum:
32 lumen ad revelationem gentium,
et gloriam plebis tuæ Israël.
33 Et erat pater ejus et mater mirantes super his quæ dicebantur de illo. 34 Et benedixit illis Simeon, et dixit ad Mariam matrem ejus: Ecce positus est hic in ruinam et in resurrectionem multorum in Israël, et in signum cui contradicetur: 35 et tuam ipsius animam pertransibit gladius ut revelentur ex multis cordibus cogitationes. 36 Et erat Anna prophetissa, filia Phanuel, de tribu Aser: hæc processerat in diebus multis, et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua. 37 Et hæc vidua usque ad annos octoginta quatuor: quæ non discedebat de templo, jejuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die. 38 Et hæc, ipsa hora superveniens, confitebatur Domino: et loquebatur de illo omnibus, qui exspectabant redemptionem Israël.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|