The Future of Bible Study Is Here.
Leviticus 1:6–13
6 detractaque pelle hostiæ, artus in frusta concident. 7 Et subjicient in altari ignem, strue lignorum ante composita: 8 et membra quæ sunt cæsa, desuper ordinantes, caput videlicet, et cuncta quæ adhærent jecori, 9 intestinis et pedibus lotis aqua: adolebitque ea sacerdos super altare in holocaustum et suavem odorem Domino. 10 Quod si de pecoribus oblatio est, de ovibus sive de capris holocaustum, masculum absque macula offeret: 11 immolabitque ad latus altaris, quod respicit ad aquilonem, coram Domino: sanguinem vero illius fundent super altare filii Aaron per circuitum: 12 dividentque membra, caput, et omnia quæ adhærent jecori, et ponent super ligna, quibus subjiciendus est ignis: 13 intestina vero et pedes lavabunt aqua. Et oblata omnia adolebit sacerdos super altare in holocaustum et odorem suavissimum Domino.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|