The Future of Bible Study Is Here.
Lamentations 2:11–22
11 CAPH. Defecerunt præ lacrimis oculi mei,
conturbata sunt viscera mea;
effusum est in terra jecur meum
super contritione filiæ populi mei,
cum deficeret parvulus et lactens
in plateis oppidi.
12 LAMED. Matribus suis dixerunt:
Ubi est triticum et vinum?
cum deficerent quasi vulnerati
in plateis civitatis,
cum exhalarent animas suas
in sinu matrum suarum.
13 MEM. Cui comparabo te, vel cui assimilabo te,
filia Jerusalem?
cui exæquabo te, et consolabor te,
virgo, filia Sion?
magna est enim velut mare contritio tua:
quis medebitur tui?
14 NUN. Prophetæ tui viderunt tibi
falsa et stulta;
nec aperiebant iniquitatem tuam,
ut te ad pœnitentiam provocarent;
viderunt autem tibi assumptiones falsas,
et ejectiones.
15 SAMECH. Plauserunt super te manibus
omnes transeuntes per viam;
sibilaverunt et moverunt caput suum
super filiam Jerusalem:
Hæccine est urbs, dicentes, perfecti decoris,
gaudium universæ terræ?
16 PHE. Aperuerunt super te os suum
omnes inimici tui:
sibilaverunt, et fremuerunt dentibus,
et dixerunt: Devorabimus:
en ista est dies quam exspectabamus;
invenimus, vidimus.
17 AIN. Fecit Dominus quæ cogitavit;
complevit sermonem suum,
quem præceperat a diebus antiquis:
destruxit, et non pepercit,
et lætificavit super te inimicum,
et exaltavit cornu hostium tuorum.
18 SADE. Clamavit cor eorum ad Dominum
super muros filiæ Sion:
Deduc quasi torrentem lacrimas
per diem et noctem;
non des requiem tibi,
neque taceat pupilla oculi tui.
19 COPH. Consurge, lauda in nocte,
in principio vigiliarum;
effunde sicut aquam cor tuum
ante conspectum Domini:
leva ad eum manus tuas
pro anima parvulorum tuorum,
qui defecerunt in fame
in capite omnium compitorum.
20 RES. Vide, Domine, et considera
quem vindemiaveris ita.
Ergone comedent mulieres fructum suum,
parvulos ad mensuram palmæ?
si occiditur in sanctuario Domini
sacerdos et propheta?
21 SIN. Jacuerunt in terra foris
puer et senex;
virgines meæ et juvenes mei
ceciderunt in gladio:
interfecisti in die furoris tui,
percussisti, nec misertus es.
22 THAU. Vocasti quasi ad diem solemnem,
qui terrerent me de circuitu;
et non fuit in die furoris Domini qui effugeret,
et relinqueretur:
quos educavi et enutrivi,
inimicus meus consumpsit eos.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|