The Future of Bible Study Is Here.
Joel 1:13–20
13 Accingite vos, et plangite, sacerdotes:
ululate, ministri altaris;
ingredimini, cubate in sacco, ministri Dei mei,
quoniam interiit de domo Dei vestri sacrificium et libatio.
14 Sanctificate jejunium, vocate cœtum,
congregate senes, omnes habitatores terræ
in domum Dei vestri,
et clamate ad Dominum:
quia prope est dies Domini,
et quasi vastitas a potente veniet.
16 Numquid non coram oculis vestris alimenta perierunt
de domo Dei nostri, lætitia et exsultatio?
17 Computruerunt jumenta in stercore suo,
demolita sunt horrea,
dissipatæ sunt apothecæ,
quoniam confusum est triticum.
mugierunt greges armenti?
quia non est pascua eis;
sed et greges pecorum disperierunt.
quia ignis comedit speciosa deserti,
et flamma succendit omnia ligna regionis.
20 Sed et bestiæ agri, quasi area sitiens imbrem, suspexerunt ad te,
quoniam exsiccati sunt fontes aquarum,
et ignis devoravit speciosa deserti.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|