The Future of Bible Study Is Here.
Joel 1:1–12
1 Verbum Domini, quod factum est ad Joël, filium Phatuel.
et auribus percipite, omnes habitatores terræ:
si factum est istud in diebus vestris,
aut in diebus patrum vestrorum?
3 Super hoc filiis vestris narrate,
et filii vestri filiis suis,
et filii eorum generationi alteræ.
4 Residuum erucæ comedit locusta,
et residuum locustæ comedit bruchus,
et residuum bruchi comedit rubigo.
et flete et ululate, omnes qui bibitis vinum in dulcedine,
quoniam periit ab ore vestro.
6 Gens enim ascendit super terram meam,
fortis et innumerabilis:
dentes ejus ut dentes leonis,
et molares ejus ut catuli leonis.
7 Posuit vineam meam in desertum,
et ficum meam decorticavit;
nudans spoliavit eam, et projecit:
albi facti sunt rami ejus.
8 Plange quasi virgo accincta sacco super virum pubertatis suæ.
9 Periit sacrificium et libatio de domo Domini;
luxerunt sacerdotes, ministri Domini.
luxit humus,
quoniam devastatum est triticum,
confusum est vinum,
elanguit oleum.
ululaverunt vinitores
super frumento et hordeo,
quia periit messis agri.
et ficus elanguit;
malogranatum, et palma, et malum,
et omnia ligna agri aruerunt,
quia confusum est gaudium a filiis hominum.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|