The Future of Bible Study Is Here.
Job 41:1–10
1 Non quasi crudelis suscitabo eum:
quis enim resistere potest vultui meo?
2 Quis ante dedit mihi, ut reddam ei?
omnia quæ sub cælo sunt, mea sunt.
3 Non parcam ei, et verbis potentibus,
et ad deprecandum compositis.
4 Quis revelabit faciem indumenti ejus?
et in medium oris ejus quis intrabit?
5 Portas vultus ejus quis aperiet?
per gyrum dentium ejus formido.
6 Corpus illius quasi scuta fusilia,
compactum squamis se prementibus.
et ne spiraculum quidem incedit per eas.
et tenentes se nequaquam separabuntur.
9 Sternutatio ejus splendor ignis,
et oculi ejus ut palpebræ diluculi.
10 De ore ejus lampades procedunt,
sicut tædæ ignis accensæ.
A service of Logos Bible Software
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|