The Future of Bible Study Is Here.
Job 40:1–14
1 Respondens autem Dominus Job de turbine, dixit:
2 Accinge sicut vir lumbos tuos:
interrogabo te, et indica mihi.
3 Numquid irritum facies judicium meum,
et condemnabis me, ut tu justificeris?
4 Et si habes brachium sicut Deus?
et si voce simili tonas?
5 Circumda tibi decorem, et in sublime erigere,
et esto gloriosus, et speciosis induere vestibus.
6 Disperge superbos in furore tuo,
et respiciens omnem arrogantem humilia.
7 Respice cunctos superbos, et confunde eos,
et contere impios in loco suo.
8 Absconde eos in pulvere simul,
et facies eorum demerge in foveam.
quod salvare te possit dextera tua.
10 Ecce behemoth quem feci tecum,
fœnum quasi bos comedet.
11 Fortitudo ejus in lumbis ejus,
et virtus illius in umbilico ventris ejus.
12 Stringit caudam suam quasi cedrum;
nervi testiculorum ejus perplexi sunt.
13 Ossa ejus velut fistulæ æris;
cartilago illius quasi laminæ ferreæ.
14 Ipse est principium viarum Dei:
qui fecit eum applicabit gladium ejus.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|