The Future of Bible Study Is Here.
Job 22:1–31:40
1 Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit:
2 Numquid Deo potest comparari homo,
etiam cum perfectæ fuerit scientiæ?
3 Quid prodest Deo, si justus fueris?
aut quid ei confers, si immaculata fuerit via tua?
et veniet tecum in judicium,
5 et non propter malitiam tuam plurimam,
et infinitas iniquitates tuas?
6 Abstulisti enim pignus fratrum tuorum sine causa,
et nudos spoliasti vestibus.
et esurienti subtraxisti panem.
8 In fortitudine brachii tui possidebas terram,
et potentissimus obtinebas eam.
et lacertos pupillorum comminuisti.
10 Propterea circumdatus es laqueis,
et conturbat te formido subita.
11 Et putabas te tenebras non visurum,
et impetu aquarum inundantium non oppressum iri?
12 an non cogitas quod Deus excelsior cælo sit,
et super stellarum verticem sublimetur?
13 Et dicis: Quid enim novit Deus?
et quasi per caliginem judicat.
14 Nubes latibulum ejus, nec nostra considerat,
et circa cardines cæli perambulat.
15 Numquid semitam sæculorum custodire cupis,
quam calcaverunt viri iniqui,
16 qui sublati sunt ante tempus suum,
et fluvius subvertit fundamentum eorum?
17 Qui dicebant Deo: Recede a nobis:
et quasi nihil posset facere Omnipotens, æstimabant eum,
18 cum ille implesset domos eorum bonis:
quorum sententia procul sit a me.
19 Videbunt justi, et lætabuntur,
et innocens subsannabit eos:
20 nonne succisa est erectio eorum?
et reliquias eorum devoravit ignis?
21 Acquiesce igitur ei, et habeto pacem,
et per hæc habebis fructus optimos.
22 Suscipe ex ore illius legem,
et pone sermones ejus in corde tuo.
23 Si reversus fueris ad Omnipotentem, ædificaberis,
et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo.
et pro silice torrentes aureos.
25 Eritque Omnipotens contra hostes tuos,
et argentum coacervabitur tibi.
26 Tunc super Omnipotentem deliciis afflues,
et elevabis ad Deum faciem tuam.
27 Rogabis eum, et exaudiet te,
et vota tua reddes.
28 Decernes rem, et veniet tibi,
et in viis tuis splendebit lumen.
29 Qui enim humiliatus fuerit, erit in gloria,
et qui inclinaverit oculos, ipse salvabitur.
salvabitur autem in munditia manuum suarum.
23 1 Respondens autem Job, ait:
2 Nunc quoque in amaritudine est sermo meus,
et manus plagæ meæ aggravata est super gemitum meum.
3 Quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum,
et veniam usque ad solium ejus?
et os meum replebo increpationibus:
5 ut sciam verba quæ mihi respondeat,
et intelligam quid loquatur mihi.
6 Nolo multa fortitudine contendat mecum,
nec magnitudinis suæ mole me premat.
7 Proponat æquitatem contra me,
et perveniat ad victoriam judicium meum.
8 Si ad orientem iero, non apparet;
si ad occidentem, non intelligam eum.
9 Si ad sinistram, quid agam? non apprehendam eum;
si me vertam ad dexteram, non videbo illum.
et probavit me quasi aurum quod per ignem transit.
11 Vestigia ejus secutus est pes meus:
viam ejus custodivi, et non declinavi ex ea.
12 A mandatis labiorum ejus non recessi,
et in sinu meo abscondi verba oris ejus.
13 Ipse enim solus est, et nemo avertere potest cogitationem ejus:
et anima ejus quodcumque voluit, hoc fecit.
14 Cum expleverit in me voluntatem suam,
et alia multa similia præsto sunt ei.
15 Et idcirco a facie ejus turbatus sum,
et considerans eum, timore sollicitor.
et Omnipotens conturbavit me.
17 Non enim perii propter imminentes tenebras,
nec faciem meam operuit caligo.
24 1 Ab Omnipotente non sunt abscondita tempora:
qui autem noverunt eum,
ignorant dies illius.
2 Alii terminos transtulerunt;
diripuerunt greges, et paverunt eos.
3 Asinum pupillorum abegerunt,
et abstulerunt pro pignore bovem viduæ.
et oppresserunt pariter mansuetos terræ.
5 Alii quasi onagri in deserto egrediuntur ad opus suum:
vigilantes ad prædam, præparant panem liberis.
et vineam ejus, quem vi oppresserint, vindemiant.
7 Nudos dimittunt homines, indumenta tollentes,
quibus non est operimentum in frigore:
et non habentes velamen, amplexantur lapides.
9 Vim fecerunt deprædantes pupillos,
et vulgum pauperem spoliaverunt.
10 Nudis et incedentibus absque vestitu,
et esurientibus tulerunt spicas.
11 Inter acervos eorum meridiati sunt,
qui calcatis torcularibus sitiunt.
12 De civitatibus fecerunt viros gemere,
et anima vulneratorum clamavit:
et Deus inultum abire non patitur.
13 Ipsi fuerunt rebelles lumini:
nescierunt vias ejus,
nec reversi sunt per semitas ejus.
14 Mane primo consurgit homicida;
interficit egenum et pauperem:
per noctem vero erit quasi fur.
15 Oculus adulteri observat caliginem,
dicens: Non me videbit oculus:
et operiet vultum suum.
16 Perfodit in tenebris domos,
sicut in die condixerant sibi,
et ignoraverunt lucem.
17 Si subito apparuerit aurora, arbitrantur umbram mortis:
et sic in tenebris quasi in luce ambulant.
18 Levis est super faciem aquæ:
maledicta sit pars ejus in terra,
nec ambulet per viam vinearum.
19 Ad nimium calorem transeat ab aquis nivium,
et usque ad inferos peccatum illius.
20 Obliviscatur ejus misericordia; dulcedo illius vermes:
non sit in recordatione,
sed conteratur quasi lignum infructuosum.
21 Pavit enim sterilem quæ non parit,
et viduæ bene non fecit.
22 Detraxit fortes in fortitudine sua,
et cum steterit, non credet vitæ suæ.
23 Dedit ei Deus locum pœnitentiæ,
et ille abutitur eo in superbiam:
oculi autem ejus sunt in viis illius.
24 Elevati sunt ad modicum, et non subsistent:
et humiliabuntur sicut omnia, et auferentur,
et sicut summitates spicarum conterentur.
25 Quod si non est ita, quis me potest arguere esse mentitum,
et ponere ante Deum verba mea?
25 1 Respondens autem Baldad Suhites, dixit:
2 Potestas et terror apud eum est,
qui facit concordiam in sublimibus suis.
3 Numquid est numerus militum ejus?
et super quem non surget lumen illius?
4 Numquid justificari potest homo comparatus Deo?
aut apparere mundus natus de muliere?
5 Ecce luna etiam non splendet,
et stellæ non sunt mundæ in conspectu ejus:
et filius hominis vermis?
26 1 Respondens autem Job dixit:
2 Cujus adjutor es? numquid imbecillis?
et sustentas brachium ejus qui non est fortis?
forsitan illi qui non habet sapientiam:
et prudentiam tuam ostendisti plurimam.
nonne eum qui fecit spiramentum?
5 Ecce gigantes gemunt sub aquis,
et qui habitant cum eis.
6 Nudus est infernus coram illo,
et nullum est operimentum perditioni.
7 Qui extendit aquilonem super vacuum,
et appendit terram super nihilum.
8 Qui ligat aquas in nubibus suis,
ut non erumpant pariter deorsum.
et expandit super illud nebulam suam.
10 Terminum circumdedit aquis,
usque dum finiantur lux et tenebræ.
11 Columnæ cæli contremiscunt,
et pavent ad nutum ejus.
12 In fortitudine illius repente maria congregata sunt,
et prudentia ejus percussit superbum.
13 Spiritus ejus ornavit cælos,
et obstetricante manu ejus, eductus est coluber tortuosus.
14 Ecce hæc ex parte dicta sunt viarum ejus:
et cum vix parvam stillam sermonis ejus audierimus,
quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri?
27 1 Addidit quoque Job, assumens parabolam suam, et dixit:
2 Vivit Deus, qui abstulit judicium meum,
et Omnipotens, qui ad amaritudinem adduxit animam meam.
3 Quia donec superest halitus in me,
et spiritus Dei in naribus meis,
4 non loquentur labia mea iniquitatem,
nec lingua mea meditabitur mendacium.
5 Absit a me ut justos vos esse judicem:
donec deficiam, non recedam ab innocentia mea.
6 Justificationem meam, quam cœpi tenere, non deseram:
neque enim reprehendit me cor meum in omni vita mea.
7 Sit ut impius, inimicus meus,
et adversarius meus quasi iniquus.
8 Quæ est enim spes hypocritæ, si avare rapiat,
et non liberet Deus animam ejus?
9 Numquid Deus audiet clamorem ejus,
cum venerit super eum angustia?
10 aut poterit in Omnipotente delectari,
et invocare Deum omni tempore?
11 Docebo vos per manum Dei quæ Omnipotens habeat,
nec abscondam.
et quid sine causa vana loquimini?
13 Hæc est pars hominis impii apud Deum,
et hæreditas violentorum, quam ab Omnipotente suscipient.
14 Si multiplicati fuerint filii ejus, in gladio erunt,
et nepotes ejus non saturabuntur pane:
15 qui reliqui fuerint ex eo sepelientur in interitu,
et viduæ illius non plorabunt.
16 Si comportaverit quasi terram argentum,
et sicut lutum præparaverit vestimenta:
17 præparabit quidem, sed justus vestietur illis,
et argentum innocens dividet.
18 Ædificavit sicut tinea domum suam,
et sicut custos fecit umbraculum.
19 Dives, cum dormierit, nihil secum auferet:
aperiet oculos suos, et nihil inveniet.
20 Apprehendet eum quasi aqua inopia:
nocte opprimet eum tempestas.
21 Tollet eum ventus urens, et auferet,
et velut turbo rapiet eum de loco suo.
22 Et mittet super eum, et non parcet:
de manu ejus fugiens fugiet.
23 Stringet super eum manus suas,
et sibilabit super illum, intuens locum ejus.
28 1 Habet argentum venarum suarum principia,
et auro locus est in quo conflatur.
et lapis solutus calore in æs vertitur.
et universorum finem ipse considerat:
lapidem quoque caliginis et umbram mortis.
4 Dividit torrens a populo peregrinante
eos quos oblitus est pes egentis hominis, et invios.
5 Terra de qua oriebatur panis,
in loco suo igni subversa est.
6 Locus sapphiri lapides ejus,
et glebæ illius aurum.
nec intuitus est eam oculus vulturis.
8 Non calcaverunt eam filii institorum,
nec pertransivit per eam leæna.
9 Ad silicem extendit manum suam:
subvertit a radicibus montes.
et omne pretiosum vidit oculus ejus.
11 Profunda quoque fluviorum scrutatus est,
et abscondita in lucem produxit.
12 Sapientia vero ubi invenitur?
et quis est locus intelligentiæ?
nec invenitur in terra suaviter …
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|