The Future of Bible Study Is Here.
Job 19:1–21:34
1 Respondens autem Job, dixit:
2 Usquequo affligitis animam meam,
et atteritis me sermonibus?
et non erubescitis opprimentes me.
mecum erit ignorantia mea.
et arguitis me opprobriis meis.
6 Saltem nunc intelligite quia Deus non æquo judicio afflixerit me,
et flagellis suis me cinxerit.
7 Ecce clamabo, vim patiens, et nemo audiet;
vociferabor, et non est qui judicet.
8 Semitam meam circumsepsit, et transire non possum:
et in calle meo tenebras posuit.
et abstulit coronam de capite meo.
10 Destruxit me undique, et pereo:
et quasi evulsæ arbori abstulit spem meam.
11 Iratus est contra me furor ejus,
et sic me habuit quasi hostem suum.
12 Simul venerunt latrones ejus,
et fecerunt sibi viam per me,
et obsederunt in gyro tabernaculum meum.
13 Fratres meos longe fecit a me,
et noti mei quasi alieni recesserunt a me.
14 Dereliquerunt me propinqui mei,
et qui me noverant obliti sunt mei.
15 Inquilini domus meæ et ancillæ meæ sicut alienum habuerunt me,
et quasi peregrinus fui in oculis eorum.
16 Servum meum vocavi, et non respondit:
ore proprio deprecabar illum.
17 Halitum meum exhorruit uxor mea,
et orabam filios uteri mei.
18 Stulti quoque despiciebant me:
et cum ab eis recessissem, detrahebant mihi.
19 Abominati sunt me quondam consiliarii mei,
et quem maxime diligebam, aversatus est me.
20 Pelli meæ, consumptis carnibus, adhæsit os meum,
et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos.
21 Miseremini mei, miseremini mei saltem vos, amici mei,
quia manus Domini tetigit me.
22 Quare persequimini me sicut Deus,
et carnibus meis saturamini?
23 Quis mihi tribuat ut scribantur sermones mei?
quis mihi det ut exarentur in libro
24 stylo ferreo et plumbi lamina,
vel celte sculpantur in silice?
25 Scio enim quod redemptor meus vivit,
et in novissimo die de terra surrecturus sum:
26 et rursum circumdabor pelle mea,
et in carne mea videbo Deum meum:
et oculi mei conspecturi sunt, et non alius:
reposita est hæc spes mea in sinu meo.
28 Quare ergo nunc dicitis: Persequamur eum,
et radicem verbi inveniamus contra eum?
29 Fugite ergo a facie gladii,
quoniam ultor iniquitatum gladius est:
et scitote esse judicium.
20 1 Respondens autem Sophar Naamathites, dixit:
2 Idcirco cogitationes meæ variæ succedunt sibi,
et mens in diversa rapitur.
3 Doctrinam qua me arguis audiam,
et spiritus intelligentiæ meæ respondebit mihi.
ex quo positus est homo super terram,
5 quod laus impiorum brevis sit,
et gaudium hypocritæ ad instar puncti.
6 Si ascenderit usque ad cælum superbia ejus,
et caput ejus nubes tetigerit,
7 quasi sterquilinium in fine perdetur,
et qui eum viderant, dicent: Ubi est?
8 Velut somnium avolans non invenietur:
transiet sicut visio nocturna.
9 Oculus qui eum viderat non videbit,
neque ultra intuebitur eum locus suus.
10 Filii ejus atterentur egestate,
et manus illius reddent ei dolorem suum.
11 Ossa ejus implebuntur vitiis adolescentiæ ejus,
et cum eo in pulvere dormient.
12 Cum enim dulce fuerit in ore ejus malum,
abscondet illud sub lingua sua.
13 Parcet illi, et non derelinquet illud,
et celabit in gutture suo.
vertetur in fel aspidum intrinsecus.
15 Divitias quas devoravit evomet,
et de ventre illius extrahet eas Deus.
et occidet eum lingua viperæ.
17 (Non videat rivulos fluminis,
torrentes mellis et butyri.)
18 Luet quæ fecit omnia, nec tamen consumetur:
juxta multitudinem adinventionum suarum, sic et sustinebit.
19 Quoniam confringens nudavit pauperes:
domum rapuit, et non ædificavit eam.
20 Nec est satiatus venter ejus:
et cum habuerit quæ concupierat, possidere non poterit.
et propterea nihil permanebit de bonis ejus.
22 Cum satiatus fuerit, arctabitur:
æstuabit, et omnis dolor irruet super eum.
23 Utinam impleatur venter ejus,
ut emittat in eum iram furoris sui,
et pluat super illum bellum suum.
et irruet in arcum æreum.
25 Eductus, et egrediens de vagina sua,
et fulgurans in amaritudine sua:
vadent et venient super eum horribiles.
26 Omnes tenebræ absconditæ sunt in occultis ejus;
devorabit eum ignis qui non succenditur:
affligetur relictus in tabernaculo suo.
27 Revelabunt cæli iniquitatem ejus,
et terra consurget adversus eum.
28 Apertum erit germen domus illius:
detrahetur in die furoris Dei.
29 Hæc est pars hominis impii a Deo,
et hæreditas verborum ejus a Domino.
21 1 Respondens autem Job, dixit:
2 Audite, quæso, sermones meos,
et agite pœnitentiam.
3 Sustinete me, et ego loquar:
et post mea, si videbitur, verba, ridete.
4 Numquid contra hominem disputatio mea est,
ut merito non debeam contristari?
5 Attendite me et obstupescite,
et superponite digitum ori vestro.
6 Et ego, quando recordatus fuero, pertimesco,
et concutit carnem meam tremor.
sublevati sunt, confortatique divitiis?
8 Semen eorum permanet coram eis:
propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum.
9 Domus eorum securæ sunt et pacatæ,
et non est virga Dei super illos.
10 Bos eorum concepit, et non abortivit:
vacca peperit, et non est privata fœtu suo.
11 Egrediuntur quasi greges parvuli eorum,
et infantes eorum exultant lusibus.
12 Tenent tympanum et citharam,
et gaudent ad sonitum organi.
et in puncto ad inferna descendunt.
14 Qui dixerunt Deo: Recede a nobis,
et scientiam viarum tuarum nolumus.
15 Quis est Omnipotens, ut serviamus ei?
et quid nobis prodest si oraverimus illum?
16 Verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua,
consilium impiorum longe sit a me.
17 Quoties lucerna impiorum extinguetur,
et superveniet eis inundatio,
et dolores dividet furoris sui?
18 Erunt sicut paleæ ante faciem venti,
et sicut favilla quam turbo dispergit.
19 Deus servabit filiis illius dolorem patris,
et cum reddiderit, tunc sciet.
20 Videbunt oculi ejus interfectionem suam,
et de furore Omnipotentis bibet.
21 Quid enim ad eum pertinet de domo sua post se,
et si numerus mensium ejus dimidietur?
22 Numquid Deum docebit quispiam scientiam,
qui excelsos judicat?
23 Iste moritur robustus et sanus,
dives et felix:
24 viscera ejus plena sunt adipe,
et medullis ossa illius irrigantur:
25 alius vero moritur in amaritudine animæ
absque ullis opibus:
26 et tamen simul in pulvere dormient,
et vermes operient eos.
27 Certe novi cogitationes vestras,
et sententias contra me iniquas.
28 Dicitis enim: Ubi est domus principis?
et ubi tabernacula impiorum?
29 Interrogate quemlibet de viatoribus,
et hæc eadem illum intelligere cognoscetis:
30 quia in diem perditionis servatur malus,
et ad diem furoris ducetur.
31 Quis arguet coram eo viam ejus?
et quæ fecit, quis reddet illi?
et in congerie mortuorum vigilabit.
33 Dulcis fuit glareis Cocyti,
et post se omnem hominem trahet,
et ante se innumerabiles.
34 Quomodo igitur consolamini me frustra,
cum responsio vestra repugnare ostensa sit veritati?
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|