The Future of Bible Study Is Here.
Job 17
17 1 Spiritus meus attenuabitur;
dies mei breviabuntur:
et solum mihi superest sepulchrum.
et in amaritudinibus moratur oculus meus.
3 Libera me, Domine, et pone me juxta te,
et cujusvis manus pugnet contra me.
4 Cor eorum longe fecisti a disciplina:
propterea non exaltabuntur.
et oculi filiorum ejus deficient.
6 Posuit me quasi in proverbium vulgi,
et exemplum sum coram eis.
7 Caligavit ab indignatione oculus meus,
et membra mea quasi in nihilum redacta sunt.
et innocens contra hypocritam suscitabitur.
9 Et tenebit justus viam suam,
et mundis manibus addet fortitudinem.
10 Igitur omnes vos convertimini, et venite,
et non inveniam in vobis ullum sapientem.
cogitationes meæ dissipatæ sunt,
torquentes cor meum.
et rursum post tenebras spero lucem.
13 Si sustinuero, infernus domus mea est,
et in tenebris stravi lectulum meum.
14 Putredini dixi: Pater meus es;
Mater mea, et soror mea, vermibus.
15 Ubi est ergo nunc præstolatio mea?
et patientiam meam quis considerat?
16 In profundissimum infernum descendent omnia mea:
putasne saltem ibi erit requies mihi?
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|
Sign up for the Verse of the Day
Get beautiful Bible art delivered to your inbox. We’ll send you a new verse every day to download or share.