The Future of Bible Study Is Here.
Job 14:10–21
10 Homo vero cum mortuus fuerit, et nudatus,
atque consumptus, ubi, quæso, est?
11 Quomodo si recedant aquæ de mari,
et fluvius vacuefactus arescat:
12 sic homo, cum dormierit, non resurget:
donec atteratur cælum, non evigilabit,
nec consurget de somno suo.
13 Quis mihi hoc tribuat, ut in inferno protegas me,
et abscondas me donec pertranseat furor tuus,
et constituas mihi tempus in quo recorderis mei?
14 Putasne mortuus homo rursum vivat?
cunctis diebus quibus nunc milito, expecto
donec veniat immutatio mea.
15 Vocabis me, et ego respondebo tibi:
operi manuum tuarum porriges dexteram.
16 Tu quidem gressus meos dinumerasti:
sed parce peccatis meis.
17 Signasti quasi in sacculo delicta mea,
sed curasti iniquitatem meam.
et saxum transfertur de loco suo:
et alluvione paulatim terra consumitur:
et hominem ergo similiter perdes.
20 Roborasti eum paululum, ut in perpetuum transiret:
immutabis faciem ejus, et emittes eum.
21 Sive nobiles fuerint filii ejus,
sive ignobiles, non intelliget.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|