The Future of Bible Study Is Here.
Job 13
13 1 Ecce omnia hæc vidit oculus meus,
et audivit auris mea, et intellexi singula.
2 Secundum scientiam vestram et ego novi:
nec inferior vestri sum.
3 Sed tamen ad Omnipotentem loquar,
et disputare cum Deo cupio:
4 prius vos ostendens fabricatores mendacii,
et cultores perversorum dogmatum.
ut putaremini esse sapientes.
6 Audite ergo correptionem meam,
et judicium labiorum meorum attendite.
7 Numquid Deus indiget vestro mendacio,
ut pro illo loquamini dolos?
8 numquid faciem ejus accipitis,
et pro Deo judicare nitimini?
9 aut placebit ei quem celare nihil potest?
aut decipietur, ut homo, vestris fraudulentiis?
quoniam in abscondito faciem ejus accipitis.
11 Statim ut se commoverit, turbabit vos,
et terror ejus irruet super vos.
12 Memoria vestra comparabitur cineri,
et redigentur in lutum cervices vestræ.
13 Tacete paulisper, ut loquar
quodcumque mihi mens suggesserit.
14 Quare lacero carnes meas dentibus meis,
et animam meam porto in manibus meis?
15 Etiam si occiderit me, in ipso sperabo:
verumtamen vias meas in conspectu ejus arguam.
16 Et ipse erit salvator meus:
non enim veniet in conspectu ejus omnis hypocrita.
et ænigmata percipite auribus vestris.
scio quod justus inveniar.
19 Quis est qui judicetur mecum?
veniat: quare tacens consumor?
et tunc a facie tua non abscondar:
et formido tua non me terreat.
22 Voca me, et ego respondebo tibi:
aut certe loquar, et tu responde mihi.
23 Quantas habeo iniquitates et peccata?
scelera mea et delicta ostende mihi.
et arbitraris me inimicum tuum?
25 Contra folium, quod vento rapitur, ostendis potentiam tuam,
et stipulam siccam persequeris:
26 scribis enim contra me amaritudines,
et consumere me vis peccatis adolescentiæ meæ.
27 Posuisti in nervo pedem meum,
et observasti omnes semitas meas,
et vestigia pedum meorum considerasti:
28 qui quasi putredo consumendus sum,
et quasi vestimentum quod comeditur a tinea.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|
Sign up for the Verse of the Day
Get beautiful Bible art delivered to your inbox. We’ll send you a new verse every day to download or share.