The Future of Bible Study Is Here.
John 8:42–47
42 Dixit ergo eis Jesus: Si Deus pater vester esset, diligeretis utique me; ego enim ex Deo processi, et veni: neque enim a meipso veni, sed ille me misit. 43 Quare loquelam meam non cognoscitis? Quia non potestis audire sermonem meum. 44 Vos ex patre diabolo estis: et desideria patris vestri vultis facere. Ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit: quia non est veritas in eo: cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est, et pater ejus. 45 Ego autem si veritatem dico, non creditis mihi. 46 Quis ex vobis arguet me de peccato? si veritatem dico vobis, quare non creditis mihi? 47 Qui ex Deo est, verba Dei audit. Propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis.
A service of Logos Bible Software
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|