The Future of Bible Study Is Here.
John 7:25–36
25 Dicebant ergo quidam ex Jerosolymis: Nonne hic est, quem quærunt interficere? 26 et ecce palam loquitur, et nihil ei dicunt. Numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus? 27 Sed hunc scimus unde sit: Christus autem cum venerit, nemo scit unde sit. 28 Clamabat ergo Jesus in templo docens, et dicens: Et me scitis, et unde sim scitis: et a meipso non veni, sed est verus qui misit me, quem vos nescitis. 29 Ego scio eum: quia ab ipso sum, et ipse me misit. 30 Quærebant ergo eum apprehendere: et nemo misit in illum manus, quia nondum venerat hora ejus. 31 De turba autem multi crediderunt in eum, et dicebant: Christus cum venerit, numquid plura signa faciet quam quæ hic facit? 32 Audierunt pharisæi turbam murmurantem de illo hæc: et miserunt principes et pharisæi ministros ut apprehenderent eum. 33 Dixit ergo eis Jesus: Adhuc modicum tempus vobiscum sum: et vado ad eum qui me misit. 34 Quæretis me, et non invenietis: et ubi ego sum, vos non potestis venire. 35 Dixerunt ergo Judæi ad semetipsos: Quo hic iturus est, quia non inveniemus eum? numquid in dispersionem gentium iturus est, et docturus gentes? 36 quis est hic sermo, quem dixit: Quæretis me, et non invenietis: et ubi sum ego, vos non potestis venire?
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|